Latin · ~7 min
Book 1, lines 1.1.33-1.1.39
Frontinus, STRATEGEMATA 1.1.33-39
Not analysed yet
Q. Fabius Maximus bello Etrusco, cum adhuc incognitae forent Romanis ducibus sagaciores explorandi viae, fratrem Fabium Caesonem, peritum linguae Etruscae, iussit Tusco habitu penetrare Ciminiam silvam, intemptatam ante militi nostro: quod is adeo prudenter atque industrie fecit, ut transgressus silvam Umbros Camertes, cum animadvertisset non alienos nomini Romano, ad societatem compulerit.
Carthaginienses, cum animadvertissent Alexandri ita magnas opes, ut Africae quoque immineret, unum ex civibus, virum acrem nomine Hamilcarem Rhodinum, iusserunt simulato exsilio ire ad regem omnique studio in amicitiam eius pervenire: qua is potitus consilia eius nota civibus suis faciebat.
Idem Carthaginienses miserunt, qui per speciem legatorum longo tempore Romae morarentur exciperentque consilia nostrorum. M. Cato in Hispania, quia ad hostium consilia alia via pervenire non potuerat, iussit trecentos milites simul impetum facere in stationem hostium raptumque unum ex his in castra perferre incolumem: tortus ille omnia suorum arcana confessus est.
C. Marius consul bello Cimbrico et Teutonico ad excutiendam Gallorumet Ligurum fidem litteras eis misit, quarum pars prior praeceperat, ne interiores, quae praesignatae erant, ante certum tempus aperirentur: easdem postea ante praestitutum diem repetiit et, quia resignatas reppererat, intellexit hostilia agitari.
[Est et aliud explorandi genus, quo ipsi duces nullo extrinsecus adiutorio per se provident, sicut]
Aemilius Paulus consul, bello Etrusco apud oppidum Vetuloniam demissurus exercitum in planitiem, contemplatus procul avium multitudinemcitatiore volatu ex silva consurrexisse, intellexit aliquid illic insidiarumlatere, quod et turbatae aves et plures simul evolaverant. Praemissis igitur exploratoribus comperit decem milia Boiorum excipiendo ibi Romanorumagmini imminere, eaque alio quam exspectabatur latere missis legionibus circumfudit.
Similiter Tisamenus, Orestis filius, cum audisset iugum ab hostibus natura munitum teneri, praemisit sciscitaturos, quid rei foret; ac referentibuseis non esse verum, quod opinaretur, ingressus iter, ubi vidit ex suspectoiugo magnam vim avium simul evolasse neque omnino residere, arbitratus latere illic agmen hostium: itaque circumducto exercitu elusit insidiatores.