Latin · ~7 min
Book 1, lines 1.1.40-1.1.50
Frontinus, Strategemata 1.1.40-50
Not analysed yet
Hasdrubal, frater Hannibalis, iunctum Livii et Neronis exercitum, quamquam hoc illi non duplicatis castris dissimularent, intellexit, quod ab itinere strigosiores notabat equos et coloratiora hominum, ut ex via, corpora.
DE CONSTITUENDO STATU BELLI
Alexander Macedo, cum haberet vehementem exercitum, semper eum statum belli elegit, ut acie confligeret.
C. Caesar bello civili, cum veteranum exercitum haberet, hostium autem tironem esse sciret, acie semper decertare studuit.
Fabius Maximus adversus Hannibalem, successibus proeliorum insolentem,recedere ab ancipiti discrimine et tueri tantummodo Italiam constituitCunctatorisque nomen et per hoc summi ducis meruit.
Byzantii adversus Philippum omne proeliandi discrimen evitantes, omissa etiam finium tutela, intra munitiones oppidi se receperunt assecutique sunt, ut Philippus obsidionalis morae impatiens recederet.
Hasdrubal, Gisgonis filius, secundo Punico bello in Hispania victum exercitum, cum P. Scipio instaret, per urbes divisit: ita factum est, ut Scipio, ne oppugnatione plurium oppidorum distringeretur, in hiberna suos reduceret.
Themistocles adventante Xerxe, quia neque proelio pedestri neque tutelae finium neque obsidioni credebat sufficere Athenienses, auctor fuit eis liberos et coniuges in Tro<e>zena et in alias amendandi relictoque oppido statum belli ad navale proelium transferendi.
Idem fecit in eadem civitate Pericles adversum Lacedaemonios. Scipio, manente in Italia Hannibale, transmisso in Africam exercitu necessitatem Carthaginiensibus imposuit revocandi Hannibalem: sic a domesticis finibus <in> hostile<s> transtulit bellum.
Athenienses, cum Deceliam castellum ipsorum Lacedaemonii communissentet frequentius vexarentur, classem, quae Peloponensum infestare[n]t,miserunt consecutique sunt, ut exercitus Lacedaemoniorum, qui Deceliae erat, revocaretur.
Imperator Caesar Domitianus Augustus, cum Germani more suo e saltibus et obscuris latebris subinde impugnarent nostros tutumque regressumin profunda silvarum haberent, limitibus per centum viginti milia passuum actis non mutavit tantum statum belli, sed et subiecit dicioni suae hostes, quorum refugia nudaverat.