Latin · ~8 min
Book 1, lines 1.1.58-1.1.64
Frontinus, Strategemata 1.1.58-64
Not analysed yet
Cn. Pompeius, cum flumen transire propter oppositum hostium exercitum non posset, assidue producere et reducere in castra instituit: deinde, in eam dem<um> persuasionem hoste perducto, ne ullam viam ad progressum Romanorum teneret, repente impetu facto transitum rapuit.
Alexander Macedo, prohibente rege Indorum Poro traici exercitum per flumen Hydaspen, adversus aquam assidue procurrere iussit suos: et ubi eo more exercitationis assecutus est, <ne> qui<d> a Poro adversa ripa caveretur, per superiorem partem subitum transmisit exercitum.
Idem, quia Indi fluminis traiectu prohibebatur ab hoste, diversis locis in flumen equites instituit immittere et transitum minari; cumque exspectationebarbaros intentos teneret, insulam paulo remotiorem primum exiguo, deinde maiore praesidio occupavit atque inde in ulteriorem ripam transmisit: ad quam manum opprimendam cum universi se hostes effudissent,ipse libero vado transgressus omnes copias coniunxit.
Xenophon, ulteriorem ripam Armeniis tenentibus, duos iussit quaeri aditus; et cum a <vado> inferiore repulsus esset, transiit ad superius, inde quoque prohibitus hostium occursu repetit vadum inferius, iussa quidem militum parte subsistere, [et] quae, cum Armenii ad inferioris vadi tutelam redissent, per superius transgrederetur: Armenii, credentes decursuros omnes, decepti sunt a remanentibus; hi cum resistente nullo vadum superassent,transeuntium suorum fuere propugnatores.
P. Claudius consul primo bello Punico, cum a Regio Messanam traicere militem nequiret, custodientibus fretum Poenis, sparsit rumorem, quasi bellum iniussu populi inceptum gerere non posset, classemque in Italiam versus se agere simulavit: digressis deinde Poenis, qui profectioni eius habuerant fidem, circumactas naves appulit Siciliae.
Lacedaemoniorum duces, cum Syracusas navigare destinassent et Poenorum dispositam per litus classem timerent, decem Punicas naves, quas captivas habebant, veluti victrices primas iusserunt agi, aut a latere iunctis aut puppe religatis suis: qua specie deceptis Poenis transierunt.
Philippus, cum angustias maris, quae STENA appellantur, transnavigare propter Atheniensium classem, quae opportunitatem loci custodiebat, non posset, scripsit Antipatro Thraciam rebellare, praesidiis quae ibi reliquerat interceptis: sequeretur omnibus omissis. Quae ut epistulae interciperentur ab hoste, curavit: Athenienses, arcana Macedonum excepisse visi, classem abduxerunt; Philippus nullo prohibente angustias freti liberavit.