Latin · ~7 min
Book 1, lines 1.1.65-1.1.71
Frontinus, STRATEGEMATA 1.1.65-71
Not analysed yet
Idem, quia Cherronessum, quae iuris Atheniensium erat, occupare prohibebatur, tenentibus transitum non Byzantiorum tantum, sed Rhodiorumquoque et Chiorum navibus, conciliavit animos eorum reddendo naves, quas ceperat, quasi sequestres futuros ordinandae pacis inter se atque Byzantios, qui causa belli erant: tractaque per magnum tempus postulatione, cum de industria subinde aliquid in condicionibus retexeret, classem per id tempus praeparavit eaque in angustias freti imparato hoste subitus evasit.
Chabrias Atheniensis, cum adire portum Samiorum obstante navali hostium praesidio non posset, paucas e suis navibus praeter portum missas iussit transire, arbitratus, qui in statione erant, persecuturos: hisque per hoc consilium avocatis, nullo obstante portum cum reliqua adeptus est classe.
DE EVADENDO EX LOCIS DIFFICILLIMIS
Q. Sertorius in Hispania, cum a tergo instante hoste flumen traicere haberet, vallum in ripa eius in modum cavae lunae duxit et oneratum materiis incendit: atque ita exclusis hostibus flumen libere transgressus est.
Similiter Pelopidas Thebanus bello Thessalico transitum quaesivit. Namque castris ampliorem locum supra ripam complexus, vallum cervolis et alio materiae genere constructum incendit: dumque ignibus submoventurhostes, ipse fluvium superavit.
Q. Lutatius Catulus, cum a Cimbris pulsus unam spem salutis haberet, si flumen liberasset, cuius ripam hostes tenebant, in proximo monte copias ostendit, tamquam ibi castra positurus. Ac praecepit suis, ne sarcinas solverentaut onera deponerent ne<ve> quis ab ordinibus signisque discederet; et quo magis persuasionem hostium confirmaret, pauca tabernacula in conspectu erigi iussit ignesque fieri et quosdam vallum struere, quosdam in lignationem, ut conspicerentur, exire: quod Cimbri vere agi existimantes et ipsi castris delegerunt locum dispersique in proximos agros ad comparanda ea, quae mansuris necessaria sunt, occasionem dederunt Catulo non solum flumen traiciendi, sed etiam castra eorum infestandi.
Croesus, cum Halyn vado transire non posset neque navium aut pontis faciendi copiam haberet, fossa superiore parte post castra deducta alveum fluminis a tergo exercitus sui reddidit.