Latin · ~7 min
Book 1, lines 1.1.99-1.1.107
Frontinus, Strategemata 1.1.99-107
Not analysed yet
QUEMADMODUM EA, QUIBUS DEFICI<E>MUR, VIDEANTUR NON DEESSE AUT USUS EORUM EXPLEATUR
L. Caecilius Metellus, quia usu navium, quibus elephantos transportaret,deficiebatur, iunxit dolia constravitque tabulatis ac super ea positos per Siculum fretum transmisit.
Hannibal, cum in praealti fluminis transitum elephantos non posset compellere nec navium aut materiarum, quibus rates construerentur, copiam haberet, iussit ferocissimum elephantum sub aure vulnerari et eum, qui vulnerasset, tranato statim flumine procurrere: elephantus exasperatus ad persequendum doloris sui auctorem tranavit amnem et reliquis idem audendi fecit exemplum.
Carthaginiensium duces instructuri classem, quia sparto deficiebantur, crinibus tonsarum mulierum ad funes efficiendos usi sunt. Idem Massilienses et Rhodii fecerunt.
M. Antonius a Mutina profugus cortices pro scutis militibus suis dedit. Spartaco copiisque eius scuta ex vimine fuerunt, quae coriis tegebantur.
[Non alienus, ut arbitror, hic locus est referendi factum Alexandri Macedonis illud nobile, qui per deserta Africae itinera gravissima siti cum exercitu affectus oblatam sibi a milite in galea aquam spectantibus universis effudit, utilior exemplo temperantiae, quam si communicare potuisset.]
DE DISTRINGENDIS HOSTIBUS
Coriolanus, cum ignominiam damnationis suae bello ulcisceretur, populationem patriciorum agrorum inhibuit, deustis vastatisque plebeiorum,ut discordiam moveret, qua consensus Romanorum distringeret<ur>. Hannibal Fabium, cui neque virtute neque artibus bellandi par erat, ut infamia distringeret, agris eius abstinuit, ceteros populatus. Contra ille, ne suspecta civibus fides esset, magnitudine animi effecit, publicatis possessionibussuis.
Fabius Maximus quinto consul, cum Gallorum et Umbrorum, Etruscorum,Samnitium adversus populum Romanum exercitus coissent, contra quos et ipse trans Appenninum in <Sentin>ate castra communiebat, scripsit Fulvio et Postumio, qui in praesidio urbi erant, copias ad Clusium moverent. quibus assecutis ad sua defendenda Etrusci Umbrique deverterunt: relictos Samnites Gallosque Fabius et collega Decius aggressi vicerunt.