Latin · ~7 min
Book 1, lines 1.1.91-1.1.98
Frontinus, Strategemata 1.1.91-98
Not analysed yet
Hanno, ab hostibus clausus, locum eruptioni maxime aptum aggestis levibus materiis incendit: tum hoste ad ceteros exitus custodiendos avocato milites per ipsam flammam eduxit, admonitos ora scutis, crura veste contegere.
Hannibal, ut iniquitatem locorum et inopiam instante Fabio Maximo effugeret, noctu boves, quibus ad cornua fasciculos alligaverat sarmentorum,subiecto igne dimisit; cumque ipso motu adulescente flamma turbareturpecus, magna discursatione montes, in quos actum erat, collustravit.
Romani, qui ad speculandum concurrerant, primo prodigium opinati sunt; dein cum certa Fabio renuntiassent, ille insidiarum metu suos castris continuit:barbari obsistente nullo profecti sunt.
DE INSIDIIS IN ITINERE FACTIS
Fulvius Nobilior, cum ex Samnio in Lucanos exercitum duceret et cognovisset a perfugis hostes novissimum agmen eius aggressuros, fortissimamlegionem primo ire, ultima sequi iussit impedimenta. Ita factum pro occasione amplexi hostes diripere sarcinas coeperunt: Fulvius legionem, de qua supra dictum est, quinque cohortes in dextram viae partem direxit, quinque ad sinistram, atque ita praedationi intentos hostes explicato per utraque latera milite clausit ceciditque.
Idem, hostibus tergum eius in itinere prementibus, flumine interveniente non ita magno, ut transitum prohiberet, moraretur tamen rapididate, alteram legionem in occulto citra flumen collocavit, ut hostes paucitate contempta audacius sequerentur: quod ubi factum est, legio, quae ob hoc disposita erat, ex insidiis hostem aggressa vastavit.
Iphicrates in Thracia[m], cum propter condicionem locorum longum agmen deduceret et nuntiatum esset ei hostes summum id aggressuros, cohortes in utraque latera secedere et consistere iussit, ceteros suffugere et iter maturare; transeunte autem toto agmine lectissimos quosque retinuit et ita passim circa praedam occupatos hostes, iam etiam fatigatos, ipse requietis et ordinatis suis aggressus fudit exuitque praeda.
Boii in silva Litana, quam transiturus erat noster exercitus, succiderunt arbores ita, ut parte exigua sustentatae starent, donec impellerentur; delitueruntdeinde ad extremas ipsi ingressoque silvam hoste <per> proximas ulteriores impulerunt: eo modo propagata pariter supra Romanos ruina magnam manum eliserunt.