Latin · ~7 min
Book 2, lines 2.1.1-2.1.21
Frontinus, STRATEGEMATA 2.1.1-21
Not analysed yet
LIBER SECVNDVS
Dispositis primo libro exemplis instructuris, ut mea fert opinio, ducem in his, quae ante commissum proelium agenda sunt, deinceps reddemus pertinentia ad ea, quae in ipso proelio agi solent, et deinde ea, quae post proelium.
Eorum, quae ad proelium pertinent, species sunt:
I. De tempore ad pugnam eligendo.
II. De loco ad pugnam eligendo.
III. De acie ordinanda.
IV. De acie hostium turbanda.
V. De insidiis.
VI. De emittendo hoste, ne clausus proelium ex desperatione redintegret.
VII. De dissimulandis adversis.
VIII. De restituenda per constantiam acie.
Eorum deinde, quae post proelium agenda sunt, has esse species existimaverim:
IX. Si res prospere cesserit, de consummandis reliquiis belli.
X. Si res durius cesserit, de adversis emendandis.
XI. De dubiorum animis in fide retinendis.
XII. Quae facienda sint pro castris, si satis fiduciae in praesentibus copiis non habemus.
XIII. De effugiendo.
DE TEMPORE AD PUGNAM ELIGENDO
P. Scipio in Hispania, cum comperisset Hasdrubalem Poenorum ducem ieiuno exercitu mane processisse in aciem, continuit in horam septimam suos, quibus praeceperat, ut quiescerent et cibum caperent: cumque hostes inedia, siti, mora sub armis fatigati repetere castra coepissent, subito copias eduxit et commisso proelio vicit.
Metellus Pius in Hispania adversus Hirtuleium, cum ille oriente protinusdie instructam aciem vallo eius admovisset, fervidissimo tunc tempore anni intra castra continuit suos in horam diei sextam: atque ita fatigatos aestu facile integris et recentibus suorum viribus vicit.
Idem, iunctis cum Pompeio castris adversus Sertorium in Hispania, cum saepe instruxisset aciem, hoste, qui imparem se duobus credebat, pugnamdetrectante, quodam deinde tempore Sertorianos milites animadvertissetmagno impetu instinctos, deposcentes pugnam umerosque exserentes et lanceas vibrantes, existimavit ardori cedendum in tempore recepitque exercitum et Pompeio idem faciendi auctor fuit.