Latin · ~7 min
Book 2, lines 2.1.22-2.1.27
Frontinus, STRATEGEMATA 2.1.22-27
Not analysed yet
Postumius consul in Sicilia, cum castra eius a Punicis trium milium passuum spatio distarent et dictatores Carthaginiensium cotidie ante ipsa munimenta Romanorum dirigerent aciem, exigua manu levibus assidue proeliis pro vallo resistebat. Quam consuetudinem contemnente iam Poeno, reliquis omnibus per quietem intra vallum praeparatis, ex more pristino cum paucis sustentavit incursum adversariorum ac solito diutius detinuit: quibus fatigatis post sextam horam et iam se recipientibus, [et] cum inedia quoque laborarent, per recentes suos hostem, quem praedicta profligaverantincommoda, fugavit.
Iphicrates Atheniensis, quia exploraverat eodem assidue tempore hostescibum capere, maturius vesci suos iussit et eduxit in aciem egressumque hostem ita detinuit, ut ei neque confligendi neque abeundi daret facultatem. Inclinato deinde iam die reduxit suos et nihilo minus in armis retinuit. Fatigati hostes non statione magis quam inedia statim ad curam corporis et cibum capiendum festinaverunt: Iphicrates rursus eduxit et incompositi hostis aggressus est castra.
Idem, cum adversus Lacedaemonios pluribus diebus castra comminus haberet et utraque pars certis temporibus assidue pabulatum lignatumque procederet, quodam die militum habitu servos lixasque dimisit ad munera, milites retinuit: et cum hostes dispersi essent ad similia munera, expugnavit castra eorum inermesque cum fasciculis passim ad tumultum recurrentes facile aut occidit aut cepit.
Verginius consul in Volscis, cum procurrere hostes effuse ex longinquo vidisset, quiescere suos ac defixa tenere pila iussit: tum anhelantem integris viribus exercitus sui aggressus avertit.
Fabius Maximus non ignarus, Gallos et Samnites primo impetu praevalere, suorum autem infatigabiles spiritus inter moras decertandi etiam incalescere, imperavit militibus, contenti primo congressu sustinere hostem mora fatigarent: quod ubi successit, admoto etiam subsidio suis in prima acie, universis viribus oppressum fudit hostem.
Philippus ad Chaeroniam memor, sibi esse militem longo usu duratum, Atheniensibus acrem quidem, sed inexercitatum et in impetu tantum violentum,ex industria proelium traxit: moxque languentibus iam Atheniensibus concitatius intulit signa et ipsos cecidit.