Latin · ~7 min
Book 2, lines 2.1.128-2.1.132
Frontinus, Strategemata 2.1.128-132
Not analysed yet
Pompeius in Hispania, dispositis ante qui ex occulto aggrederentur, simulato metu deduxit instantem hostem in loca insessa: deinde, ubi res poposcit, conversus et in fronte et utrisque lateribus ad internicionem cecidit, capto etiam duce eorum Perperna.
Idem adversus Mithridatem in Armenia, numero et genere equitum praevalentem,tria milia levis armaturae et D equites nocte in valle sub virgultis, quae inter bina castra erant, disposuit, prima deinde luce in stationem hostiumemisit equites ita formatos, ut, cum universus cum exercitu hostium equitatusproelium inisset, servatis ordinibus paulatim cederent, donec spatium darent consurgendi a tergo ob hoc dispositis. Quod postquam ex sententia contigit, conversis qui terga dedisse videbantur, medium hostem trepidantemcecidit, ipsos etiam equos pedite comminus accedente confodit: eoque proelio fiduciam regi, quam in equestribus copiis habebat, detraxit.
Crassus bello fugitivorum apud Cantennam bina castra comminus cum hostium castris vallavit. Nocte deinde commotis copiis, manente praetorio in maioribus castris, ut fallerentur hostes, ipse omnes copias eduxit et in radicibus praedicti montis constituit; divisoque equitatu praecepit L. Quintio, partem Spartaco obiceret pugnaque eum frustraretur, parte alia Gallos Germanosque ex factione Casti et Cannici eliceret ad pugnam et fuga simulata deduceret, ubi ipse aciem instruxerat: quos cum barbari insecuti essent, equite recedente in cornua, subito acies Romana adaperta cum clamore procurrit. XXXV milia armatorum eo proelio interfecta cum ipsis ducibus Livius tradit, receptas quinque Romanas aquilas, signa sex et XX, multa spolia, inter quae quinque fasces cum securibus.
C. Cassius in Syria adversus Parthos ducemque <O>sacen equitem ostendita fronte, cum a tergo peditem in confragoso loco occultasset: dein cedente equitatu et per nota se recipiente, in praeparatas insidias perduxit exercitum Parthorum et cecidit.
Ventidius Parthos et Labienum, alacres successibus victoriarum, dum suos ipse per simulationem metus continet, evocavit et in loca iniqua deductos aggressus per obreptionem adeo debellavit, ut destituto Labieno provincia excederent Parthi.