Latin · ~8 min
Book 2, lines 2.1.133-2.1.137
Frontinus, Strategemata 2.1.133-137
Not analysed yet
Idem adversus Pharnastanis Parthos, cum ipse exiguum numerum militum haberet, illis autem fiduciam ex multitudine videret increscere, ad latus castrorum XVIII cohortes in obscura valle posuit, equitatu post terga peditum collocato. Tum paucos admodum milites in hostem misit: qui ubi simulata fuga hostem effuse sequentem ultra locum insidiarum perduxere, coorta a latere acie praecipitatos in fugam, in his Pharnastanem, interfecit.
C. Caesar, suis et Afranii castris contrarias tenentibus planitias, cum utriusque partis plurimum interesset colles proximos occupare idque proptersaxorum asperitatem esset difficile, tamquam Ilerdam repetiturum retro agmen ordinavit, faciente inopia fidem destinationi. Intra brevissimum deinde spatium exiguo circuitu flexit repente ad montis occupandos. Quo visu perturbati Afraniani velut captis castris et ipsi effuso cursu eosdem montes petiere: quod futurum cum praedivinasset Caesar, partim peditatu quem praemiserat, partim a tergo summissis equitibus inordinatos est adortus.
Antonius apud Forum Gallorum, cum Pansam consulem adventare comperisset, insidiis per silvestria Aemiliae viae dispositis agmen eius excepitfuditque et ipsum eo vulnere affecit, quo intra paucos dies exanimaretur.
Iuba rex in Africa bello civili Curionis animum simulato regressu impulit in vanam alacritatem: cuius spei vanitate deceptus Curio, dum tamquam fugientem Sabboram regium praefectum persequitur, devenit in patentes campos, ubi Numidarum circumventus equitatu, perdito exercitu, cecidit. Melanthus, dux Atheniensium, cum provocatus a rege hostium Xantho Boeotio descendisset ad pugnam, ut primum comminus stetit, "inique", inquit, "Xanthe, et contra pactum facis: adversus solum enim cum altero processisti." Cumque admiratus ille, quisnam se comitaretur, respexisset, aversum uno ictu confecit.
Iphicrates Atheniensis ad Cherronessum, cum sciret Lacedaemoniorum ducem Anaxibium exercitum pedestri itinere ducere, firmissimam manum militum eduxit e navibus et in insidiis collocavit, naves autem omni[um] tamquam onustas milite palam transnavigare iussit: ita securos et nihil exspectantes Lacedaemonios a tergo ingressus itinere oppressit fuditque. Liburni, cum vadosa loca obsedissent, capitibus tantum eminentibus fidem fecerunt hosti alti maris ac triremem, quae eos persequebatur, implicatamvado ceperunt.