Latin · ~7 min
Book 2, lines 2.1.51-2.1.56
Frontinus, Strategemata 2.1.51-56
Not analysed yet
DE ACIE ORDINANDA
Cn. Scipio in Hispania adversus Hannonem ad oppidum Indibile, cum animadvertisset Punicam aciem ita directam, ut in dextro cornu Hispani constituerentur, robustus quidem miles, sed qui alienum negotium ageret, in sinistro autem Afri, minus viribus firmi, sed animi constantiores, reducto sinistro latere suorum, dextro cornu, quod validissimis militibus exstruxerat,obliqua acie cum hoste conflixit: deinde fusis fugatisque Afris Hispanos, qui in recessu spectantium more steterant, facile in deditionem compulit.
Philippus, Macedonum rex, adversus Hyllios gerens bellum, ut animadvertitfrontem hostium stipatam electis de toto exercitu viris, latera autem infirmiora, fortissimis suorum in dextro cornu collocatis, sinistrum latus hostium invasit turbataque tota acie victoriam profligavit.
Pammenes Thebanus, conspecta Persarum acie, quae robustissimas copias in dextro cornu collocatas habebat, simili ratione et ipse suos ordinavitomnemque equitatum et fortissimum quemque peditum in dextro cornu, infirmissimos autem contra fortissimos hostium posuit praecepitque, ut ad primum impetum eorum fuga sibi consulerent, in silvestria confragosaqueloca se reciperent: ita frustrato robore exercitus, ipse optuma parte virium suarum dextro cornu totam circumiit aciem hostium et avertit.
P. Cornelius Scipio, cui postea Africano cognomen fuit, adversus Hasdrubalem Poenorum ducem in Hispania gerens bellum ita per continuos dies ordinatum produxit exercitum, ut media acies fortissimis fundaretur. Sed cum hostes quoque eadem ratione assidue ordinati procederent, Scipio eo die, quo statuerat decernere, commutavit instructionis ordinem et firmissimos [id est legionarios] in cornibus collocavit ac levem armaturam in media acie, sed retractam: ita cornibus, quibus ipse praevalebat, infirmissimashostium partes lunata acie aggressus facile fudit.
Metellus in Hispania, eo proelio quo Hirtuleium devicit, cum comperisset cohortes eius, quae validissimae vocabantur, in media acie locatas, ipse mediam suorum aciem reduxit, ne ea parte ante cum hoste confligeret, quam cornibus complicatis medios undique circumvenisset.