Latin · ~7 min
Book 2, lines 2.1.46-2.1.50
Frontinus, STRATEGEMATA 2.1.46-50
Not analysed yet
Hiberi in Africa ingenti hostium multitudine excepti timentesque, ne circumirentur, applicuerunt se flumini, quod altis in ea regione ripis praefluebat:ita a tergo amne defensi et subinde, cum virtute praestarent, incursandoin proximos omnem hostium exercitum straverunt.
Xanthippus Lacedaemonius sola loci commutatione fortunam Punici belli convertit. Nam cum a desperantibus iam Carthaginiensibus mercede sollicitatus animadvertisset Afros quidem, qui equitatu et elephantis praestabant,colles sectari, a Romanis autem, quorum robur in pedite erat, campestria teneri, Poenos in plana deduxit: ubi per elephantos dissipatis ordinibus Romanorum sparsos milites per Numidas persecutus eorum exercitum fudit, in illam diem terra marique victorem.
Epaminondas dux Thebanorum adversus Lacedaemonios directurus aciem, pro fronte eius decurrere equitibus iussis, cum ingentem pulverem hostium oculis obiecisset exspectationemque equestris certaminis praetendisset,circumducto pedite ab ea parte, ex qua decursus in a[d]versam hostium aciem ferebat, inopinantium terga adortus cecidit.
Lacedaemonii CCC contra innumerabilem multitudinem Persarum Thermopylas occupaverunt, quarum angustiae non amplius quam parem numerum comminus pugnaturum poterant admittere: eaque ratione, quantum ad congressus facultatem, aequati numero barbarorum, virtute autem praestantes, magnam eorum partem ceciderunt nec superati forent, nisi per proditorem Ephialten Trachinium circumductus hostis a tergo eos oppressisset.
Themistocles, dux Atheniensium, cum videret utilissimum Graeciae adversus multitudinem Xerxis navium in angustiis Salaminis decernere idque persuadere civibus non posset, sollertia effecit, ut a barbaris ad utilitatessuas Graeci compellerentur. Simulata namque proditione misit ad Xerxen, qui indicaret populares suos de fuga cogitare difficilioremque ei rem futuram, si singulas civitates obsidione aggrederetur: qua ratione effecit, ut exercitus barbarorum primum inquietaretur, dum tota nocte in statione custodiae est, deinde, ut sui mane integris viribus cum barbaris vigilia marcentibus confligerent, loco ut voluerat arto, in quo Xerxes multitudine, qua praestabat, uti non posset.