Latin · ~8 min
Book 2, lines 2.1.64-2.1.68
Frontinus, Strategemata 2.1.64-68
Not analysed yet
Cn. Pompeius in Albania, quia hostes et numero et equitatu praevalebant,iuxta collem in angustiis <subsidere pedites et scutis> protegere galeas, ne fulgore earum conspicui fierent, iussit, equites deinde in aequum procedere ac velut praetendere peditibus, praecepitque eis, ut ad primum impetum hostium refugerent et, simul ad pedites ventum esset, in latera discederent: quod ubi explicitum est, patefacto loco subita peditum consurrexitacies invectosque temere hostes inopinato interfusa proelio cecidit.
M. Antonius adversus Parthos, qui infinita multitudine sagittarum exercitum eius obruebant, subsidere suos et testudinem facere iussit: supra quam transmissis sagittis sine militum noxa exhaustus est hostis.
Hannibal adversus Scipionem in Africa, cum haberet exercitum ex Poenis et auxiliaribus, quorum pars non solum ex diversis gentibus, sed etiam ex Italicis constabat, post elephantos LXXX, qui in prima fronte positi hostium turbarent aciem, auxiliares Gallos et Ligures et Baliares Maurosque posuit, ut neque fugere possent Poenis a tergo stantibus et hostem oppositi, si non infestarent, at certe fatigarent: tum suis et Macedonibus,qui iam fessos Romanos integri exciperent, in secunda acie collocatis,novissimos Italicos constituit, quorum et timebat fidem et segnitiam verebatur, quoniam plerosque eorum ab Italia invitos extraxerat.
Scipio adversus hanc formam robur legionis triplici acie in fronte ordinatum per hastatos et principes et triarios opposuit: nec continuas construxit cohortes, sed manipulis inter se distantibus spatium dedit, per quod elephanti ab hostibus acti facile transmitti sine perturbatione ordinum possent. Ea ipsa intervalla expeditis velitibus implevit, ne interluceret acies, dato his praecepto, ut ad impetum elephantorum vel retro vel in latera concederent. Equitatum deinde in cornua divisit et dextro Romanis equitibus Laelium, sinistro Numidis Masinissam praeposuit: quae tam prudens ordinationon dubie causa victoriae fuit.
Archelaus adversus L. Sullam in fronte ad perturbandum hostem falcatasquadrigas locavit, in secunda acie phalangem Macedonicam, in tertia Romanorum more armatos auxiliares, mixtis fugitivis Italicae gentis, quorumpervicaciae fidebat; levem armaturam in ultimo statuit; in utroque deinde latere equitatum, cuius amplum numerum habebat, circumeundi hostis causa posuit.