Latin · ~8 min
Book 2, lines 2.1.69-2.1.73
Frontinus, Strategemata 2.1.69-73
Not analysed yet
Contra haec Sulla fossas amplae latitudinis utroque latere duxit et capitibus earum castella communiit: qua ratione, ne circuiretur ab hoste et peditum numero et maxime equitatu superante, consecutus est. Triplicem deinde peditum aciem ordinavit relictis intervallis, per <quae> levem armaturamet equitem, quem in novissimo collocaverat, [ut] cum res exegisset, emitteret. Tum postsignanis qui in secunda acie erant imperavit, ut densos numerososque palos firme in terram defigerent, intraque eos appropinquantibusquadrigis antesignanorum aciem recepit: tum demum sublato universorum clamore velites et levem armaturam ingerere tela iussit. Quibus factis quadrigae hostium aut implicitae palis aut exterritae clamore telisque in suos conversae sunt turbaveruntque Macedonum structuram: qua cedente,cum Sulla <in>staret et Archelaus equitem opposuisset, Romani equitem subito emissi averterunt eos consummaveruntque victoriam.
C. Caesar Gallorum falcatas quadrigas eadem ratione palis defixis excepit inhibuitque.
Alexander ad Arbela, cum hostium multitudinem vereretur, virtuti autem suorum fideret, aciem in omnem partem spectantem ordinavit, ut circumventi undique pugnare possent.
Paulus adversus Persen Macedonum regem, cum is phalangem suorum duplicem mediam in partem direxisset eamque levi armatura cinxisset et equitem utroque cornu collocasset, triplicem aciem cuneis instruxit, inter quos velites subinde emisit. Quo genere cum profligari nihil videret, cedere instituit, ut hac simulatione perduceret hostes in confragosa loca, quae ex industria captaverat. Cum sic quoque, suspecta calliditate recedentium, ordinatasequeretur phalanx, equites a sinistro cornu praeter oram phalangis iussit transcurrere citatis equis, tectos, ut obiectis armis ipso impetu praefringerenthostium spicula: quo genere telorum exarmati Macedones solverunt aciem et terga verterunt.
Pyrrhus pro Tarentinis apud Asculum, secundum Homericum versum, quo pessimi in medium recipiuntur, dextro cornu Samnites Epirotasque, sinistro Bruttios atque Lucanos cum Sallentinis, in media acie Tarentinos collocavit, equitatum et elephantos in subsidiis esse iussit. Contra consules, aptissime divisis in cornua equitibus, legiones in prima acie et in subsidiis collocaverunt et his immiscuerunt auxilia. XL milia utrimque fuisse constat: Pyrrhi dimidia pars exercitus amissa, apud Romanos V milia desiderata sunt.