Latin · ~7 min
Book 3, lines 3.1.125-3.1.129
Frontinus, Strategemata 3.1.125-129
Not analysed yet
QUA RATIONE PRODITORIBUS ET TRANSFUGIS OCCURRATUR
Claudius Marcellus, cognito consilio L. Bantii Nolani, qui corrumperead defectionem populares studebat et Hannibali gratificabatur, quod illius beneficio curatus inter Cannenses saucius et ex captivitate remissusad suos erat, quia interficere eum, ne supplicio eius reliquos concitaret Nolanos, non audebat, arcessitum ad se allocutus est, dicens fortissimum militem eum esse, quod antea ignorasset, hortatusque est, ut secum moraretur,et super verborum honorem equo quoque donavit: qua benignitate non illius tantum fidem, sed etiam popularium, quae ex illo pendebat, sibi obligavit.
Hamilcar, dux Poenorum, cum frequenter auxiliares Galli ad Romanos transirent et iam ex consuetudine ut socii exciperentur, fidissimos subornavitad simulandam transitionem, qui Romanos excipiendorum causa eorum progressos ceciderunt: quae sollertia Hamilcari non tantum ad praesentem profuit successum, sed in posterum praestitit, ut Romanis veri quoque transfugae forent suspecti.
Hanno, Carthaginiensium imperator, in Sicilia, cum comperisset Gallorum mercennariorum circiter quattuor milia conspirasse ad transfugiendumad Romanos, quod aliquot mensum mercedes non receperant, animadvertere autem in eos non auderet metu seditionis, promisit prolationisiniuriam liberalitate pensaturum. Quo nomine gratias agentibus Gallis per tempus idoneum <prae>datur<os> pollicitus fidelissimum dispensatorem ad Otacilium consulem misit, qui, tamquam rationibus interversis transfugisset, nuntiavit nocte proxima Gallorum quattuor milia, quae praedatumforent missa, posse excipi. Otacilius nec statim credidit transfugae nec tamen rem spernendam ratus disposuit in insidiis lectissimam manum suorum. Ab ea Galli excepti dupliciter Hannonis consilio satisfecerunt: et Romanos ceciderunt et ipsi omnes interfecti sunt.
Hannibal simili consilio se a transfugis ultus est. Nam cum aliquos ex militibus suis sciret transisse proxima nocte nec ignoraret exploratores hostium in castris suis esse, palam pronuntiavit non debere transfugas vocari sollertissimos milites, qui ipsius iussu exierint ad excipienda hostium consilia. Auditis quae pronuntiavit, re<t>tulerunt exploratores ad suos: tum comprehensi a Romanis transfugae et amputatis manibus remissi sunt.