Latin · ~8 min
Book 3, lines 3.1.130-3.1.138
Frontinus, Strategemata 3.1.130-138
Not analysed yet
Diodorus, cum praesidio Amphipolim tueretur et duo milia Thracum suspecta haberet, quae videbantur urbem direptura, mentitus paucas hostium naves proximo litori applicuisse easque diripi posse: qua spe stimulatos Thracas emisit ac deinde clausis portis non recepit.
DE ERUPTIONIBUS
Romani, qui in praesidio Panhormitanorum erant, veniente ad obsidionemHasdrubale raros ex industria in muros posuerunt defensores: quorum paucitate contempta cum incautus muris succederet Hasdrubal, eruptione facta ceciderunt eum.
Aemilius Paulus, universis Liguribus improviso adortis castra eius, simulato timore militem diu continuit: deinde fatigato iam hoste quattuor portis eruptione facta stravit cepitque Ligures.
Livius praefectus Romanorum arcem Tarentinorum tenens misit ad Hasdrubalem legatos, abire uti sibi incolumi liceret: ea simulatione ad securitatem perductum hostem eruptione facta cecidit.
Cn. Pompeius circumsessus ad Dyrrachium non tantum obsidione liberavit suos, verum etiam post eruptionem, quam opportuno et loco et tempore fecerat, Caesarem ad castellum, quod duplici munitione instructum erat, avide irrumpentem exterior ipse circumfusus corona obligavit, ut ille inter eos, quos obsidebat, et eos, qui extra circumvenerant, medius non leve periculum et detrimentum senserit.
Flavius Fimbria in Asia apud Rhyndacum adversum filium Mithridatis,brachiis ab latere ductis, deinde fossa in fronte percussa, quietum in vallo militem tenuit, donec hostilis equitatus intraret angustias munimentorum:tunc eruptione facta sex milia eorum cecidit.
C. Caesar in Gallia, deletis ab Ambiorige Titurii Sabini et Cottae legatorum copiis, cum a Q. Cicerone, qui et ipse oppugnabatur, certior factus cum duabus legionibus adventaret, conversis hostibus metum simulavitmilitesque in castris, quae artiora solito industria fecerat, tenuit. Galli praesumpta iam victoria velut ad praedam castrorum tendentes fossas implere et vallum detrahere coeperunt: qua re proelio <non> aptatos Caesar emisso repente undique milite trucidavit.
Titurius Sabinus adversus Gallorum amplum exercitum continendo militem intra munimenta praestitit eis suspicionem metuentis. Cuius augendae causa perfugam misit, qui affirmaret exercitum Romanum in desperatione esse ac de fuga cogitare. Barbari oblata victoriae spe concitati lignis sarmentisque se oneraverunt, quibus fossas complerent, ingentique cursu castra nostra in colle posita petiverunt: unde in eos Titurius universas immisit copias multisque Gallorum caesis plurimos in deditionem accepit.