Latin · ~8 min
Book 3, lines 3.1.55-3.1.63
Frontinus, STRATEGEMATA 3.1.55-63
Not analysed yet
A. Torquato Graecam urbem oppugnanti cum diceretur iuventutem ibi studiose iaculis et sagittis exerceri, "pluris eam", inquit, "propediem vendam."
DE DISTRICTIONE PRAESIDIORUM HOSTIUM
Scipio, Hannibale in Africam reverso, cum plura oppida, quae ratio illi in potestatem redigenda dictabat, firmis praesidiis diversae partis obtinerentur, subinde aliquam manum submittebat ad infestanda ea. Novissime etiam tamquam direpturus civitates aderat, deinde simulato metu refugiebat.
Hannibal, ratus veram esse eius trepidationem, deductis undique praesidiis, tamquam de summa rerum decertaturus insequi coepit: ita consecutus Scipio, quod petierat, nudatas propugnatoribus urbis per Masinissam et Numidas cepit.
P. Cornelius Scipio, intellecta difficultate expugnandi Delminum, quia concursu omnium defendebatur, aggredi alia oppida coepit et evocatis ad sua defendenda singulis vacuatam auxiliis Delminum cepit.
Pyrrhus, Epirotarum rex, adversus Illyrios, cum civitatem, quae caput gentis erat, redigere in potestatem suam vellet, eius desperatione ceteras urbes petere coepit consecutusque est, ut hostes fiducia velut satis munitae urbis eius ad tutelam aliarum dilaberentur: quo facto revocatis ipse rursus omnibus suis vacuam eam defensoribus cepit.
Cornelius Rufinus consul, cum aliquanto tempore Crotona oppidum frustra obsedisset, quod inexpugnabile faciebat assumpta in praesidium Lucanorum manus, simulavit se coepto desistere. Captivum deinde magno praemio sollicitatum misit Crotona, qui tamquam ex custodia effugisset, persuasit discessisse Romanos: id verum Crotonienses arbitrati dimisere auxilia destitutique propugnatoribus inopinati et invalidi capti sunt.
Mago, dux Carthaginiensium, victo Cn. Pisone et in quadam turre circumsesso, suspicatus ventura ei subsidia perfugam misit, qui persuaderet appropinquantibus captum iam Pisonem: qua ratione deterritis eis reliqua victoriae consummavit.
Alcibiades in Sicilia, cum Syracusanos capere vellet, ex Catiniensibus, apud quos tum exercitum continebat, quendam exploratae sollertiae submisitad Syracusanos. Is in publicum consilium introductus persuasit infestissimos esse Catinienses Atheniensibus et, si adiuvarentur a Syracusanis,futurum, ut opprimerent eos et Alcibiadem; qua re adducti Syracusani universis viribus Catinam petituri processerunt, relicta ipsorum urbe, quam a tergo adortus Alcibiades ac desolatam, ut speraverat, afflixit.