Latin · ~7 min
Book 3, lines 3.1.64-3.1.74
Frontinus, STRATEGEMATA 3.1.64-74
Not analysed yet
Cleonymus Atheniensis Troezenios, qui praesidio Crateri tenebant<ur>, aggressus tela quaedam, in quibus scriptum erat venisse se ad liberandam eorum rem publicam, intra muros iecit et eodem tempore captivos quosdam conciliatos sibi remisit, qui Craterum detractarent: per hoc consilium seditione intestina apud obsessos concitata admoto exercitu potitus est civitate.
DE FLUMINUM DERIVATIONE ET VITIATIONE AQUARUM
P. Servilius Isauram oppidum, flumine ex quo hostes aquabantur averso, ad deditionem siti compulit.
C. Caesar in Gallia Cadurcorum civitatem amne cinctam et fontibus abundantem ad inopiam aquae redegit, cum fontes cuniculis avertisset et fluminis usum per sagittarios arcuisset.
Q. Metellus in Hispania citeriore in castra hostium humili loco posita fluvium ex superiore parte immisit et subita inundatione turbatos per dispositos in hoc ipsum insidiatores cecidit.
Alexander apud Babylona, quae media flumine Euphrate dividebatur, fossam pariter et aggerem instituit, ut in usum eius existimarent hostes egeri terram: atque ita subito flumine averso per alveum veterem, qui siccatus ingressum praebebat, urbem intravit.
Samiramis adversus eosdem Babylonios eodem Euphrate averso idem fecisse dicitur.
Clisthenes Sicyonius ductum aquarum in oppidum Crisaeorum ferentem rupit: mox affectis siti restituit aquam elleboro corruptam, qua usos profluvioventris deficientes cepit.
DE INICIENDO OBSESSIS PAVORE
Philippus, cum Prinassum castellum nulla vi capere posset, terram ante ipsos muros egessit simulavitque agi cuniculum: castellani, quia subrutos se existimarant, dediderunt.
Pelopidas Thebanus Magnetum duo oppida simul oppugnaturus non ita longo spatio distantia, quo tempore ad alterum eorum exercitum admovebat,praecepit, ut ex composito ab aliis castris quattuor equites coronati notabili alacritate velut victoriam nuntiantes venirent. Ad cuius simulationemcuravit, ut silva, quae in medio erat, incenderetur, praebitura speciem urbis ardentis; praeterea quosdam captivorum habitu eodem iussit perduci: qua asseveratione perterriti qui obsidebantur, dum in parte iam se superatos existimant, defecerunt.