Latin · ~7 min
Book 4, lines 4.1.121-4.1.131
Frontinus, STRATEGEMATA 4.1.121-131
Not analysed yet
Caedi<ci>us primipilaris, qui in Germania post Varianam cladem obsessisnostris pro duce fuit, veritus, ne barbari ligna, quae congesta erant, vallo admoverent et castra eius incenderent, simulata lignorum inopia, missis undique, qui ea furarentur, effecit, ut Germani universos truncos amolirentur.
Cn. Scipio bello navali amphoras pice et taeda plenas in hostium classem iaculatus, quarum iactus et pondere foret noxius et diffundendo, quae continuerant, alimentum praestaret incendio.
Hannibal regi Antiocho monstravit, ut in hostium classem vascula iacularetur viperis plena, quarum metu perterriti milites a dimicatione et nauticis ministeriis impedirentur.
Idem fecit iam cedente classe sua Prusias.
M. Porcius Cato, in classem hostium cum transiluisset, deturbatis ex ea Poenis eorumque armis et insignibus inter suos distributis multas naves hostium, quos sociali habitu fefellerat, mersit.
Athenienses, cum subinde a Lacedaemoniis infestarentur, diebus festis, quos sacros Minervae extra urbem celebrabant, omnium quidem colentium imitationem expresserunt, armis tamen [et] veste celatis: peracto ritu suo non statim Athenas reversi, sed protinus inde raptim acto Lacedaemonem versus agmine eo tempore, quo minime timebantur, agrum hostium, quibus subinde praedae fuerant, ultro depopulati sunt.
Cassius onerarias naves, non magni ad alia usus, accensas opportuno vento in classem hostium misit et incendio eam consumpsit.
M. Livius, fuso Hasdrubale hortantibus eum quibusdam, ut hostem ad internicionem persequeretur, respondit: "aliqui et supersint, qui de victoria nostra hostibus nuntient."
Scipio Africanus dicere solitus est hosti non solum dandam esse viam ad fugiendum, sed etiam muniendam.
Paches Atheniensis affirmavit incolumes futuros hostes, si deponerent ferrum: eisque obsecutis condicionibus universos, qui in sagulis ferreas fibulas habuissent, interfici iussit.
Hasdrubal subigendorum Numidarum causa ingressus fines eorum resistere parantibus affirmavit ad capiendos se venisse elephantos, quibus ferax est Numidia: ut hoc permitterent, poscentibus <pretium cum> promisisset, ea persuasione avocatos adortus sub leges redegit.