Latin · ~7 min
Book 4, lines 4.1.132-4.1.138
Frontinus, STRATEGEMATA 4.1.132-138
Not analysed yet
Alcetas Lacedaemonius, ut Thebanorum commeatum facilius ex inopinatoaggrederetur, in occulto paratis navibus, tamquam unam omnino haberet triremem, vicibus in ea remigem exercebat: quodam deinde tempore omnis naves in Thebanos transnavigantis immisit et commeatibus eorum potitus est.
Ptolomaeus adversus Perdiccam exercitu praevalentem, ipse invalidus, omne pecudum genus, religatis ad tergum, quae traherent, sarmentis, agendum per paucos curavit equites: ipse praegressus cum copiis, quas habebat, effecit, ut pulvis, quem pecora excitaverant, speciem magni sequentisexercitus moveret, cuius exspectatione territum vicit hostem.
Myronides Atheniensis adversus Thebanos equitatu praevalentes pugnaturusin campis suos edocuit manentibus esse spem aliquam salutis, cedentibusautem perniciem certissimam: qua ratione confirmatis militibus victoriamconsecutus est.
C. Pinarius in Sicilia praesidio Hennae praepositus, claves portarum, quas penes se habebat, reposcentibus magistratibus Hennensium, quod suspectos eos, tamquam transitionem ad Poenum pararent, habebat, petit unius noctis ad deliberationem spatium indicataque militibus fraude Graecorum,cum praecepisset, ut parati postera die signum exspectarent, prima luce assistentibus militibus redditurum se claves dixit, si idem omnes Hennenses censuissent: ob eam causam universa multitudine convocata in theatrum et idem flagitante, manifesta deficiendi voluntate, signo militibus dato universos Hennenses cecidit.
Iphicrates, dux Atheniensium, classem suam hostili habitu instruxit et ad eos quos suspectos habebat invectus, cum effuso studio exciperetur, deprehensa eorum perfidia oppidum diripuit.
Ti. Gracchus, cum edixisset futurum, ut ex volonum numero fortibus libertatem daret, ignavos crucibus affigeret, et quattuor milia ex his, quia segnius pugnaverant, metu poenae in quendam munitum collem coissent, misit qui eis dicerent totum sibi exercitum volonum vicisse videri, quod hostes fudissent; et sic eos et sua fide et ipsorum metu exsolutos recepit.
Hannibal post proelium, quo ingentem cladem ad Trasumennum Romani acceperunt, cum sex milia hostium interposita pactione in potestatemsuam redegisset, socios Latini nominis benigne in civitates suas dimisit, dictitans se Italiae liberandae causa bellum gerere: eorumque opera aliquot populos in deditionem accepit.