Latin · ~7 min
Book 4, lines 4.1.48-4.1.54
Frontinus, Strategemata 4.1.48-54
Not analysed yet
In legionem, quae Regium oppidum iniussu ducis dir<ip>uerat, animadversumest ita, ut quattuor milia tradita custodiae necarentur: praeterea senatus consulto cautum est, ne quem ex eis sepelire vel lugere fas esset.
L. Papirius Cursor dictator Fabium Rutilium magistrum equitum, quod adversum edictum eius quamvis prospere pugnaverat, <ad> virgas poposcit, caesum securi percussurus: nec contentioni aut precibus militum concessit animadversionem eumque profugientem Romam persecutus est, ne ibi quidem remisso prius supplicii metu, quam ad genua eius et Fabius cum patre provolveretur et pariter senatus ac populus rogarent.
Manlius, cui Imperioso postea cognomen fuit, filium, quod is contra edictum patris cum hoste pugnaverat, quamvis victorem in conspectu exercitus virgis caesum securi percussit.
Manlius filius, exercitu pro se adversus patrem seditionem parante, negavit tanti esse quemquam, ut propter illum disciplina corrumperetur, et obtinuit, ut ipsum puniri paterentur.
Q. Fabius Maximus transfugarum dextras praecidit.
C. Curio consul bello Dardanico circa Dyrrachium, cum ex quinque legionibus una seditione facta militiam detractasset securturamque se temeritatem ducis in expeditionem asperam et insidiosam negasset, quattuor legiones eduxit armatas et consistere ordinibus detectis armis velut in acie iussit. Post hoc seditiosam legionem inermem procedere discinctamque in conspectu armati exercitus stramenta coegit secare, postero autem die similiterfossam discinctos milites facere, nullisque precibus legionis impetrari ab eo potuit, ne signa eius summitteret nomenque aboleret, milites autem in supplementum ceterarum legionum distribueret.
Q. Fulvio Appio Claudio consulibus milites ex pugna Cannensi in Siciliam a senatu relegati postulaverunt a consule M. Marcello, ut in proeliumducerentur. Ille senatum consuluit: senatus negavit sibi placere committihis rempublicam, qui eam deseruissent: Marcello tamen permisit facere, quod videretur, dum ne quis eorum munere vacaret neve donaretur neve quod praemium ferret aut in Italiam reportaretur, dum Poeni in ea fuissent.