Latin · ~7 min
Book 4, lines 4.1.55-4.1.68
Frontinus, Strategemata 4.1.55-68
Not analysed yet
M. Salinator consularis damnatus est a populo, quod praedam non aequaliter diviserat militibus.
Cum ab Liguribus in proelio Q. Petilius consul interfectus esset, decrevitsenatus, uti ea legio, in cuius acie consul erat occisus, tota infrequens referretur, stipendium ei annuum non daretur, aera reciderentur.
DE EFFECTU DISCIPLINAE
Bruti et Cassi exercitus, memoriae proditum est, bello civili cum una per Macedoniam iter facerent priorque Brutus ad fluvium, in quo pontem iungi oportebat, pervenisset, Cassi tamen exercitum et in efficiendo ponte et in maturando transitu praecessisse: qui vigor disciplinae effecit, ne solum in operibus, verum et in summa belli praestarent Cassiani Brutianos.
C. Marius, cum facultatem eligendi exercitus haberet ex duobus, qui sub Rutilio et qui sub Metello ac postea sub se ipso meruerant, Rutilianum quamquam minorem, quia certioris disciplinae arbitrabatur, praeoptavit. Domitius Corbulo duabus legionibus et paucissimis auxiliis disciplina correcta Parthos sustinuit.
Alexander Macedo XL milibus hominum iam inde a Philippo patre disciplinae assuefactis orbem terrarum aggressus innumerabiles hostium copias vicit.
Cyrus bello adversus Persas quattuordecim milibus armatorum immensas difficultates superavit.
Epaminondas, dux Thebanorum, quattuor milibus hominum, ex quibusCCCC tantum equites erant, Lacedaemoniorum exercitum viginti quattuor milium peditum, equitum mille sescentorum vicit.
A quattuordecim milibus Graecorum, qui numerus in auxiliis Cyri adversus Artaxerxen fuit, centum milia barbarorum proelio superata sunt.
Eadem Graecorum [proelio] quattuordecim milia amissis ducibus, reditus sui cura uni ex corpore suo Xenophonti Atheniensi demandata, per iniqua et ignota loca incolumia reversa sunt.
Xerxes a trecentis Lacedaemoniorum ad Thermopylas vexatus, cum vix eos confecisset, hoc se deceptum aiebat, quod multos quidem homines haberet, viros autem disciplinae tenaces nullos.
DE CONTINENTIA
M. Catonem vino eodem quo remiges contentum fuisse traditur.
Fabricius, cum Cineas legatus Epirotarum grande pondus auri dono ei daret, non accepto eo dixit malle se habentibus id imperare quam habere.