Latin · ~7 min
Book 4, lines 4.1.69-4.1.81
Frontinus, STRATEGEMATA 4.1.69-81
Not analysed yet
Atilius Regulus, cum summis rebus praefuisset, adeo pauper fuit, ut se coniugem liberosque tolararet agello, qui colebatur per unum vilicum: cuius audita morte scripsit senatui de successore, destitutis rebus obitu servi necessariam esse praesentiam suam.
Cn. Scipio post res prospere in Hispania gestas in summa paupertate decessit, ne ea quidem relicta pecunia, quae sufficeret in dotem filiarum, quas ob inopiam publice dotavit senatus.
Idem praestiterunt Athenienses filiis Aristidis post amplissimarum rerum administrationem in maxima paupertate defuncti.
Epaminondas, dux Thebanorum, tantae abstinentiae fuit, ut in suppellectilieius praeter stoream et unicum veru nihil inveniretur.
Hannibal surgere de nocte solitus ante noctem non requiescebat: crepusculodemum ad cenam vocabat neque amplius quam duobus lectis discumbebaturapud eum.
Idem, cum sub Hasdrubale imperatore militaret, plerumque super nudam humum sagulo tectus somnos capiebat.
Aemilianum Scipionem traditur in itinere cum amicis ambulantem accepto pane vesci solitum.
Idem et de Alexandro Macedone dicitur.
Masinissam, nonagensimum aetatis annum agentem, meridie ante tabernaculum stantem vel ambulantem capere solitum cibos legimus.
M'. Curius, cum victis ab eo Sabinis ex senatus consulto ampliaretur ei modus agri, quem consummati milites accipiebant, gregalium portione contentus fuit, malum civem dicens, cui non esset idem quod ceteris satis.
Universi quoque exercitus notabilis saepe fuit continentia, sicut eius qui sub M. Scauro meruit. Namque memoriae tradidit Scaurus pomiferam arborem, quam in pede castrorum fuerat complexa metatio, postero die abeunte exercitu intactis fructibus relictam.
Auspiciis Imperatoris Caesaris Domitiani Augusti Germanici eo bello, quod Iulius Civilis in Gallia moverat, Lingonum opulentissima civitas, quae ad Civilem desciverat, cum adveniente exercitu Caesaris populationem timeret, quod contra exspectationem inviolata nihil ex rebus suis amiserat, ad obsequium redacta septuaginta milia armatorum tradidit mihi.
L. Mummius, qui Corintho capta non Italiam solum sed etiam provinciastabulis statuisque exornavit, adeo nihil ex tantis manubiis in suum convertit, ut filiam eius inopem senatus ex publico dotaverit.