Latin · ~10 min
Book 4, lines 4.1.91-4.1.98
Frontinus, Strategemata 4.1.91-98
Not analysed yet
Varro, collega eius, vel maiore constantia post eandem cladem vixit gratiaeque ei a senatu et populo actae sunt, quod non desperasset rem publicam. Non autem vitae cupiditate, sed rei publicae amore se superfuisse reliquo aetatis suae tempore approbavit: et barbam capillumque summisit et postea numquam recubans cibum cepit; honoribus quoque, cum ei deferrentur a populo, renuntiavit, dicens felicioribus magistratibus rei publicae opus esse.
Sempronius Tuditanus et Cn. Octavius tribuni militum omnibus fusis ad Cannas, cum in minoribus castris circumsederentur, suaserunt commilitonibus, stringerent gladios et per hostium praesidia erumperent secum, id sibi animi esse, etiamsi nemini ad erumpendum audacia fuisset, affirmantes: de cunctantibus XII omnino equitibus, L. Peditibus, qui comitari sustinerent, repertis incolumes Canusium pervenerunt.
C. Fonteius Crassus in Hispania cum tribus milibus hominum praedatumprofectus locoque iniquo circumventus ab Hasdrubale, ad primos tantum ordines relato consilio, incipiente nocte, quo tempore minime exspectabatur, per stationes hostium erupit.
P. Decius tribunus militum bello Samnitico Cornelio consuli iniquis locis deprehenso ab hostibus suasit, ut ad occupandum collem, qui in propinquo erat, modicam manum mitteret, seque ducem his qui mittebantur obtulit: avocatus in diversum hostis emisit consulem, Decium autem cinxit obseditque. Illas quoque angustias nocte eruptione facta cum eluctatus esset Decius, incolumis cum militibus consuli accessit.
Idem fecit sub Atilio Calatino consule, cuius varie traduntur nomina: alii Laberium, nonnulli Q. Caedicium, plurimi Calpurnium Flammam vocitatum scripserunt. Hic cum demissum in eam vallem videret exercitum, cuius latera omniaque superiora hostis insederat, depoposcit et accepit a consule trecentos milites, quos hortatus, ut virtute sua exercitum servarent,in mediam vallem decucurrit: ad opprimendos eos undique descendit hostis longoque et aspero proelio retentus occasionem consuli ad extrahendumexercitum dedit.
C. Caesar adversus Germanos et regem Ariovistum pugnaturus, confusis suorum animis pro contione dixit nullius se eo die opera nisi decimae legionis usurum: quo assecutus est, ut et decimani tamquam praecipuae fortitudinis testimonio concitarentur et ceteri pudore, ne penes alios gloria virtutis esset. Lacedaemonius quidam nobilis, Philippo denuntiante multis se prohibiturum,nisi civitas sibi traderetur, "num", inquit, "et pro patria mori nos prohibebit?"
Leonidas Lacedaemonius, cum dicerentur Persae sagittarum multitudine nubes esse facturi, fertur dixisse: "melius in umbra pugnabimus."
C. Aelius praetor urbanus, cum ei ius dicenti picus in capite insedisset et haruspices respondissent dimissa ave hostium victoriam fore, necata populum Romanum superiorem, at C. Aelium cum familia periturum, non dubitavit necare picum: atque nostro exercitu vincente ipse cum quattuordecimAeliis ex eadem familia in proelio est occisus. [Hunc quidam non C. Caelium, sed Laelium fuisse et Laelios, non Caelios perisse credunt.]