Latin · ~8 min
Book 4, lines 4.1.99-4.1.110
Frontinus, STRATEGEMATA 4.1.99-110
Not analysed yet
P. Decius, primo pater, postea filius, in magistratu se pro re publica devoverunt admissisque in hostem equis adepti victoriam patriae contulerunt.
P. Crassus, cum bellum adversus Aristonicum in Asia gerens inter Elaeam et Myrinam in hostium copias incidisset vivosque abduceretur, exsecratus in consule Romano captivitatem virga, qua ad equum erat usus, oculum Thracis, a quo tenebatur, eruit atque ab eo per dolorem concitato transverberatus dedecus servitutis, ut voluerat, effugit.
M. Cato, Censorii filius, in acie decidente equo prolapsus, cum se recollegissetanimadvertissetque gladium excidisse vaginae, veritus ignominiam redit in hostem exceptisque aliquot vulneribus, reciperato demum gladio, reversus est ad suos.
Petilini a Poenis obsessi parentes et liberos propter inopiam eiecerunt, ipsi coriis madefactis et igne siccatis foliisque arborum et omni genere animalium vitam trahentes undecim menses obsidionem toleraverunt.
Hispani Consabrae obsessi eadem omnia passi sunt nec oppidum Hirtuleiotradiderunt.
Casilini obsidente Hannibale tantam inopiam perpessi sunt, ut CC denariis murem venisse proditum memoriae sit eiusque venditorem fame perisse, emptorem autem vixisse: fidem tamen servare Romanis perseveraverunt.
Cyzicum cum oppugnaret Mithridates, captivos eius urbis produxit ostenditque obsessis, arbitratus futurum, ut miseratione suorum compelleret ad deditionem oppidanos: at illi cohortati ad patiendam fortiter mortem captivos servare Romanis fidem perseveraverunt.
Segovienses, cum a Viriatho his liberi et coniuges redderentur, praeoptaveruntspectare supplicia pignorum suorum quam a Romanis deficere.
Numantini, ne se dederent, fame mori praefixis foribus domuum suarum maluerunt.
DE AFFECTU ET MODERATIONE
Q. Fabius hortante filio, ut locum idoneum paucorum iactura caperet, "visne", inquit, "tu ex illis paucis esse?"
Xenophon, cum equo veheretur et pedites iugum quoddam occupare iussisset, unum ex eis obmurmurantem <audiens> [quod diceret] facile tam laboriosa sedentem imperare, desiluit et gregalem equo imposuit, cursu ipse ad destinatum iugum contendens. Cuius facti ruborem cum perpeti miles non posset, irridentibus commilitonibus sponte descendit: Xenophontemvix universi perpulerunt, ut conscenderet equum et laborem suum in necessaria duci munera reservaret.