Latin
SEPTIMA REGULA. Memento te esse Christianum
Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola 19
Unproofread scanNot analysed yet
Memento te esse Christianum. quo facilius pos sis præcepta Christi servare. Christus enim mansuetudinem docens, legis quoque justitiam temperavit; hac distinctione legem Evangeliumque discernens. Et quia in lege non licebat occidcre, non licebit in Evangelo vel irasci. lu lege namque adulterium vetabatur; in Evangelio, etiam videre ad ncupiscendum mulierem pars esse perpetrati adulterii judicatur. In lege libellus repudli suffic ebat ad conjuges separandos; in Evangelio, sine fornicationis crimine nulla matrimonii dividendi causa permittitur. Prohibuit lex falsum jurare; jussit Evangelium penitus non jurare. Vindictæ modum lex sta uens, dixit antiquis: Oculum pro oculo, dentem pro dente (Lev. XXIV, 20); discipulos vero Evangelii nullam voluit Christus ex pectare vindictam, sed percussum semel percutienti monuit alteram præbere maxillam. Mille passus angariatum duo millia ambulare præcepit, interdicens omnimodis talionem. Lex inimicis odium retribui permisit, dilectionem vero micis indulsit; Evangel i vero sacra praeceptio: Diligie, inquit, inimicos vestros; benefaeite his qui oderunt vos; et orale pro persequentibus et calumniantibus vos (Matth. v, 44). Cumque bis amplioribus virtutibus excellere legi Evangelium demonstrasset. a vana gloria Christianum revocavit, et ad misericordiam cui solus Deus testis est provocavit. Orationis quoque regulam simul et verba credentibus tradens, hac conditione constrinxit orantes, ut quicunque postulat sibi propria debita relaxari, profiteatur se aliena donare: nihil accepturus a Domino, si nibil voluerit præstare conscrvo. Quia et jejuni Christiani simplicitas juslum judicem placat; et ibi congregare divitias, ubi cor habere jubetur, in coelo scilicet ibi habitare festinat, non in terra unde per singulos dies migrat: remansurus in tenebris totus, nisi mentis ejus intentio, tanquam oculus corporis, ad illuminanda bonorum operum membra simpliciter luceat. Jam vero quod non servire duobus domin admonetur, quod de crastino non cogitare, quod non judicare, ne judicetur; quod in oculo fratris stipulam videre, in suo trabem non videre culpaur; ft imperatur ei ne sanctum canibus del, ne margaritas mittere audeat ante porcos; petiturus ut accipiat, quæsiturus ut inveniat, pulsaturus ut aperiatur c: multis mod s et rationibus demonstratur quantum debeat laudabilis propositi curam gerere Christianus, ne in co tanti vocabuli dignitas videatur errare.