Latin
SEPTIMA REGULA. Memento te esse Christianum
Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola 20
Unproofread scanNot analysed yet
Propterea ut per singula qua: superius et Evangelio iuscruimus recurrat intentio, quando te potestas ducis ejicerc gladium de vagina compellit, memento te esse Christianum, cui sine causa fratri suo irasci non licet; et diutius cogita, ne vindicta quam videris inferre justum transeat modum. Quoniam si irasci nefas est Christiano, multo magis occidere. Sic ergo puni reum, dux Christiane, ut misrricorditer feriens, non hominem, sed vitium perdere cupias; et publicam disciplinam, ne pereat, reo pereunte, conservare festines. Uhique fidei tur memor. sicut in facinoribus evitandis, ita in flagitiis cortigendis. Solet quippe maxima potestas ad poenas sc laxare peccati, quoties falsa felicitas ipsa fit major infelicitas; ut quia prohibere nemo audet scelera committentem, aut lib at quod licet, aut licere putetur omne quod libet. Talibus itaque tentationibus pulsantibus mentem, quamvis suppetat honoris dignitas, elientumque numerosa familia; quamvis forte laudetur peccator in desideriis animæ suæ, et qui iniqua gcrit benedicatur, ascendens super speculam continentiæ, memento te esse Christianum. Vide quia videre ad concupiscendum pars est adulterii Christiano. Dicat libi beatus Apostolus: Fornicatores et adulteros judicabit Deu, (Hebr. XIII, 4). Dicat Job, probatus et non reprobatus: Ira enim magna, et ignis undique ardens est (Job. XXXI, 12), alterius uxorem concupiscere. Dicat iterum sanctissimus Paulus: Nescitis quia corpora vestra membra Christi sunt? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis (I Cor. VI, 15)? His enim vocibus admonitus, rcdire poteris facile a præ cip tio v luptatis. Jam quolics per omnipotentem Deum juras, cogente ad hoc fersitan reipublicæ magna necessitate, memor cris saltem cavere perjurium, si minime potueris effugere juramentum. Memento itaque, memento te esse Christianum: militiam ducis laudabiliter gerens, ut frequentibus beneficiis multos tibi facias amicos, cui diligere præRipitur inimicos. Plus esto bonus quam severus: quia hæc est ducis optimi so! a perfecta laus, oblivisci semper injurias, ut vere per hanc septimæ virtutis industriam, dum semper tibi iy se dixeris: Momento te esse Christianum, merearis ct in sæc lo ct in futuro vivere feliciter, ubi dabitur ducibus Christianis perpetuus princip tu.