Latin
Letter 3
Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola 3.7
Unproofread scanNot analysed yet
Superadjicietur huic opinioni etiam talis absurditas, ut quia omnis caro humana ejusdem est substantiæ, caro autem Christi humina erat, quæ unius substantiæ secundum vos coepit esse elim Verbo, et pcr Verbum etiam cum Patre; caro quoque nostra et divinitas Patris, unius dicatur esse natura. :quod nullus omnino Cbristianus vel audire, vel tenui saltem cogitatione debet recipere suspicandum. Quisquis proinde unam Christi asserit esse substantiam, cogitet aliud quo l facile ivis potest apparere, nisi oculos cordis ejus fumus contentionis obscuret, per hanc unius in Christo substantiae prædicationem Patrem quoque natum de Maria virgine, crucifixum sub Pontio Pilato, et sepultum videri. Nam si non est alia natura, quam de carne Virginis matris ut nasci temporaliter posset, accepit unigenitus Deus, sed susceptæ carnis et suscipientis divinitatis una facta est quomodocunque natura; hæc una natura aut non erit etiam Patris, et quomodo prædicabitur homousion Patri, quod Græci dicunt, unius substantiæ vei essentiæ? aut si erit et Patris, et in ipsa natus, crucifixus est Filius, videant quomodo Pater aut in. . . scibilis, aut impassibilis prædicetur. Imo non solutn Pater, sed Spiritus quoque sanctus (quoniam et ipse cum Patre et Filio unius creditur esse substantiae vd essentiæ) sociabitur passionibus FiJi; -ac si omnis dispensatio dominicæ inearnationis ad totam Trinittem pertinere putabitur, et non solius Filii Der mater beata Maria, sed totius Trinitatis erit mater. Pl num facere hoc apostolicis nitamur exemplis. Beatus Apostolus ita loquitur: Vetus homo noster simul crucifixus est, ut evacuetur corpus peccati (Rom. vi, 6). Quomodo simul vetus homo noster solo Christo in ligno pendente, nisi quia secundum eam substantiam pependit in ligno, quam sumpsit ex nobis. 1 Item alio loco memoratus apostolus dicit: Et simul conresuscitavit, et sedere fecit in cœlestibus in Christo Jesu (Ephes. II, 6). Respondeatur quomodo simul conreuscitali, aut simul consedimus in cœlestibus, ni-i per illius substantiæ communionem quam sumpsit ex nobis? Si ergo in unitatem divinæ substantiæ suae naturam Filius Dei suscepit, ut divinitatis et carnis una posset esse natura, quod adunatum est divinitati ejus omni Trinitati adunatum est: maxime quia inseparabilia sunt opera Trinitatis, quia una est substantia vel essentia Trinitatis. Trinitas est aotem Pater, et Filius, et Spiritus sanctus; in personis tres, in substantia vel essentia unum. In qua essen ia vel substantia si natus aut passus est Filius, simul Pater, et Spiritus sanctus et natus et passus est. Sed si Filius tantum,passus est, sicut fidei catholicæ docuit antiqua traditio, in alia natura passus est. Et quæ. est alia, nisi humana? Si ergo atia est humana, alia divina natura, non est una in Christe ex duabus facia natura.