Latin
Letter 3
Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola 3.8
Unproofread scanNot analysed yet
Solent Ariani nobis ohjicere talem propositionem. Passa est, inquiunt, divinitas Filii, aut non est passa. Si respondeamus: Non est passa. dicunt: Ergo purus homo crucifixus est. Si respondeamus, quod respondere debemus: Passa es! ,sed secundum carnem, ipsa tamen in hoc quod est impassihilis permanens, respondeut; Ergo aut passa cst divinitas Patris, si passa es! divinitas Filii; aut non est una divinitas Patris et Filii. Proponentibus hoc Arianis ita convenit lingua catholica respondere: Pater et Filius substantia unum sunt, non personis: una est natura Patris et Filii; sed alia est persona Patris, alia Filii. Filius vero suscipiens carnem, id est, hominis plenam perfectamque naturam, sit- eam suscipere dignatus est, ut una persona fieret carnis et Verbi, non tamen una natura, Deus homo factus naturam sibi adunavit humanam, sed in unitatem personæ quam non habet cum Patræ communem, non in unitatem substantiæ quam hubet cum Patre communem. Ideo non Trinitas, sed tantummodo Filius et natus et passus est. Alia est natura, secunduli quam passus est Filius: sed quia unam esse fecit personam suæ divinitatis et carnis, propter unitatem personæ divinitas Filii dicitur passa quidquid protulit [An pertulit?] caro. Persona autem Filii non est ea quae est Patris, quia alia est Patris: ideo tantummodo Filius passus est. Isti autem qui, sicut unam personam Domini Jesu Christi, sic unam volunt præd. care naturam, quid respondebunt Arianis Argumenta eis sine dubio cuncta deficient; et aut Arianis consentient, ne unam Patris et Filii divinitatem prædicent; aut Patripashianis sociabuntur, errore sacrilego miserabiliter obligandi. Revertatur ad sensum piissiinum furor hæreticus; et qut ex naturis duabus in Domino Jesu Christo unam factam fatetur, dicat in hi quae harum periit, ut una fleret ex duabus. Divina perirc non potuit, homana non debuit. Aut si nullius audet asserere perditionem, dicat utrum sit altera in alteram commutata: et si a:teram in alteram potuisse commutari suspicabitur, dicat rursus utrum divinitas in carnem, an in divinitatem caro conversa sit. Si euim divinitas ad inferiorem carnis redacta est qualitatem, deterioraia cognoscitur; et jam sibi potius creator bonus miseriam procuravit, quam nobis misericordiam praestitit. Si vero perma. ens inviolata divinitas absorbuit substantiam carnis, ut hoc esse inciperet caro quod Verbum, quis tolerabiliter audiat creaturam prius cuncta accidentia recipientem pervenisse ad ge nus et potentiam creatoris, ut eset subito sine quali ale, sine quantitate, sine tempore, sine loco, sine situ, sine passionibus, sine habitu, perdita conditione facturae, solo faciendi vigore subrixa?