Latin
4.1 to 4.21
Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola 4.1-21
Unproofread scanNot analysed yet
f'rima proinde est regula, quam tenere inter actus debens militares, ut nihil viribus tuis superbius assignes, sed omnia quæ sapienter, aut fortiter, aut feliciter geris, ad laudem referas potentissimi Creatoris: memor semper quid populo Israelitico ingredienti terram promissionis Moyses loquatur, humilitatis sanctæ volens omnes habere virtutem. Dicit enim: Ne dicas in corde tuo: Virtus,nea et potentia mea fecit mihi virtutem hanc magnam; sed memor eris Domini Dei lui, quiu ille tibi dat potentiam ad fac endam virtutem (Deut. VIII, 17, 18). Sicut plenius etiam propheta Jeremias admonet: Non glorietur sapient in sapientia sua, et non glorientur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis; sed in hoc glorietur qui gloriatur: intelligere et scire quoniam ego sum Dominus, qui facio misericordiam, et judicium, et justi iam super terram (Jer. IX, 23, 24). Frequenter igitur, et (si fieri potest )indesinenter, voce cordis et corporis clamabis: Domine, fortitudo mea, et adjutorium meum in die malorum (Jer. XVI, 19). Et iterum: Sana me, Domine, et sanabor; salvum me fac, ct salvus ero, quia gloria mea tu es (Ibid XVII, 14). Ista enim dicendo, sancti Pauli doctrinam sequi videberis, dicentis: Qui gloriaMur, in Domino glorietur (II Cor. I, 17). Et tunc super te prophetica sententia complebitur: Benedictus homo qui confidit in Domino, et erit Dominus spes ejus; eritque sicut lignum fructiferum secus aquam, ct in humorem mittet radives suas; non timebit cum venerit aæstus, et euni in eo frutices numerosi; et in anno siccitatis non timebit, et non deficiet a faciendo fructum (Jer. XVII, 7, 8). Deficiet autem si obliviscatur illius, de quo fidelis Isaias fidelibus narrat: Deus sempiternus, Dominus qui creavit terminos terrae; non deficiet, neque laborait, nec est investigatio sapientiæ ejus. Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat.