Latin
Letter 7
Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola 7.5
Unproofread scanNot analysed yet
Væ mihi misero, donec misereatur Altissimus. Ecce ego militiæ ecclesiasticæ vinculis alligatus, curis sæculatibus dissipor; et quomodo in sæculo militanti militiæ spiritalis audeam legem ostendere? Plorandumne nubi est, an loquendum? Vita alterius erudienda videtur, an mea potius corrigenda! Virtus prima est, bene vivere; secunda est, recte docere: frustra autem recte docet, qui bene non vivit; tgo ergo m cduin bene vivens, quomodo recte doceam? Verumtamen quia non bomo ducct hominem, sed Deus doctor est omnium, nec humana mandata, sed divina quæris audire, præteriens qualis ego sum, cognosce qualis esse debeas; imo potius qualem te esse nobis congaudentibus udeas. 1° Gratiae Dci adjutorium tibi necessarium per actus singulos crede, dicens cum Apostolo: Gratia Dei sum id quod sum (/Cor. xv, 10). 2° Vita tua speculum sit, ubi milites lui videant quid agere debeant. 3° Non præesse appetas, sed prodesse. 4° Dilige rempublicam sicut te ip um. 5° Humanis divina præpone. 6° Noli esse multum justus. V Memento te esse Christianum. Videtur enim mihi per has septem regulas in actibus militaribus posse homines esse spiritales ct Deo placcre; nullumque dispendium pati morum bonorum, sed proficere potius ad incrementa majora justitiæ. Si vis ergo perfectus esse miles Dei inter milites sæculi, tene firmiter quod diximus breviter. Si enim gratiam confitearis, requiescet super te Spiritus timoris Domini. Si vita tua speculum sit, ubi milites videam quid agere debeant, requiescet super te Spiritus pietatis. Si non præesse appetas, sed prodesse, requicscet super te Spiritus scientiæ. Ille enim scii præesse, qui vult prodesse. Si diligas rempublicam sicut te ipsum, requiescet supcr te Spiritus fortitudinis. Si humanis divina præponas, requiescet supter te Spiritus consilii. Si libenter audias: Noli esse multum justus, requiescet super te Spiritus intellectus. Si memineris te esse Christianum, requic-. sect scet super te Spiritus sapientiæ; et per septiformis Spiritus abundantiam misericors Deus (sicut veracissime amici sui fidelissimo Job dixerunt): In sex tributationibus libcrabit te; in septima non target te malum. In fame eruct te de morte, et in bello, de manu gladii. A flagello linguæ absconderis, et non timebus calam tatem cum venerit. In vastitate et fame ridebis, et bestias terræ non formidabis, sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi. Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum; et visilans speciem tuam, non peccabis (Job. v, 19-24). Necessarium plane esi ut partitionis ordine custodito, singillatim de his septem generibus disputantem benevolus et intentus advertas; illud principaliter sciens, neminem sine gratia Dei recte intelligere, neminem jusle vivere. Dominus enim dat intellectum, Dominus quem voluerit religiosum facit. Nihil boni ex nobis habemus: Omne datum optimum, et omne donum perfectum (Jacobo apostolo contestante) desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio nec momenti obumbratio (Jac. i, 17).