Latin
SECUrA REGULA. Vita tua sit militum speculum
Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola 5
Unproofread scanNot analysed yet
Secunda quippe regula est innocentiæ militaribus actibus occupato, ut quasi in speculo, sic in illo milites videant quid agere debeant; et magis eos imitatio ad bonum provocet, quam potestas. Dux enim sapiens illuc debet ire, quo cupit ducere subdi os; ideo enim dicitur dux, quia ducit; et seipsum utique seducit, si per viam regiam putat posse ambulare, quos ad foveam malæ vitæ, malum exemplum præbcudo perducit. Tu esto ergo signifer diciplinae sanctissimæ; tu crigc tropæum virtutis, intuendum jugiter cæteris; tu imitandus appare, quique te audit præcipientem, non te redarguat aliter operantem. Pone semper in corde tuo sermones Apostoli dicen. tis: Inexcusabilis es, e homo omnis qui judicas; in quo enim alium judicas, te ipsum condemnas; eadem enim agis quæ judicas (Rom. II, 1). Et quæ culpabitia pronuntias, vitare prius studebis, postea condemnare: quæcunque laudabilia. opcrari prius, postea jubere. Vita quippe optimi ducis, speculo comparata, bene inspicitur, si luceat in cat non simulato colore, sed verissima prorsus ostensione, fides, justitia, misericordia, patientia, continentia, et non imprudens æstimatio futurorum. Fidelis dux eris, si judiciu sapientium, non sermonibus adulatorum, proberis et cognoscaris recte credere, neminem fallere, promissa perfecere. Justus autem dux eris, si judicio sapientium, non sermonibus adulatorum, proberis et cognoscaris perseverantes in malitia punire, bonis favefe, singulorum merita discernere, reddere omnihus debita. Misericors dux eris, si judicio sapientium, non sermonibus adulator um, proberis et cognoscaris diligere pauperes, gubernare subjectos, indigentibus ministrare, postulantibus veniam clementer ignuscere, docere insipientes sapientiam, revocare in flagitiis ambulantes a via sua mala, Deum regare pro inimicis, pacificare discordes. Patiens dux eris, si judicio sapientium, non laudibus adulatorum, pre beris et cognosca. -is laboraro pro utilitatibus aliorum sine emolumento cupiditatis, injurias pati nec facere, non habere ulciscendi libidinem, metu adversitatis nullatenus frangi, desiderio prosperitatis minime rapi, perseverare in his quæ bene assumpseris; sperare misericordiam Dei, etiamsi distulerit subvenire; nihil cito sine consilio facere; quiquid imperat superior, obedienter excipere; quiJquid præcipis inferiori, sine perturbatione disponere. Coniinens dux eris, si judicio sapientium, non laudibus adulatorum, proberis et cognoscaris res alienas nee concupiscere, nec aufene dum possis; nihil agere violenter, nihil fraudulenter, nihil sine modo, nihil propter voluptatem, nihil propter. avaritiam, nihil vetitum legibus aut consuetudini contrarium civitatis vel gentis, si tamen ipsa consuetudo nec religioni nocet, nec bonis moribus adversatur. Alioquin consuetudo mala sicut morbus antiquus, nisi expellatur, occidit. Nihil ergo adversus consuetudinem, sed bonam, gerere, virtus est continentiae. Profecto autem si continens dux eris, etiam de futuris non imprudens invenieris existimator, sive vigilaudo contra insidias adversariorum, Ii,. sciendo qui soleant eventus rebus singulis deputari, uude oriantur scditiones, onde nova bella nascantur, unde dissolutio severitatis, unde rapinarum damnosa licentia, ut hæc omnia in suis amputata radicibus iter sapientissimo duci quietissimæ dispositionis aperiant.