Latin
6.1 to 6.16
Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola 6.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
Audienda sunt etiam Joannis Baptistæ fidelissima monita, qua; ,milites audierunt, quando eis interrogantibus: Quid faciemus ct nos? non ait: Ite, arma deponite, bellorum fugite certamina, solis orationibus vacantes, imperatoris præcepta contemnite, sed alia quaedam proposuit observanda, dicens: Neminem concutiatis, nulli calumniam faciatis, contenti estote stipendiis vestris (Luc. III, 14). Concutere vero est aperte facere violentiam, calumniari, occasionem nocendi requirere. Quoniam qui stipendiis suis noluerit esse contentus, aut frena disciplinæ simul disrumpit, aut temerariis excessibus a! ena diripit (et hoc prohibens sanctus Joannes dixit: Neminem concusseritis), aut requirit causas offensionis ut sub aliquo justitiæ colore terreat innocentes, atque avaritiæ suæ, vel potius rapacitati satisfacere cogat invitos; quod prohibens sanctus Joannes dixit Nulli calumniam feceritis. Et remota hujus duplicis malitiæ perversitate, quid sequendum fuisset adj cit: Contenti estote etipendiis vestris. Beati erunt milites, si hæc præcepta custodiant; beata respublica, si tales meruerit habere milites; beatus dux, in cujus exercitu tales esse contigerit plurimos: verumtamen plus beatior apparebit si ipse fuerit talis, neminem scilicet concutiens, nulli calumniam faciens, contentus stipendiis suis. Nam profecto quanto dignitate major existit, tanto magis et concutere, et calumnias facere potest, ct non esse contentus stipendiis suis. Hinc autem plerumque maxime civitatibus afflictio nascitur, hinc gravissimæ crudelitates, hinc mille attibus lueri exquisita compendia, hinc venalitas in judiciis, hinc remissio in præliis, hinc totius reipublicæ diminutio, si dux cœperit non esse contentus stipendiis suis, et super emolumenta publica, privatis amplificari commodis cupicns, utilitatis tantum suæ curam gcrat, salutem vero vel securitatem negligat subditorum. Talis dux non est circa æquales modestus pariter et suavis, sed litigiosus et avarus; non est circa inferiores mansuetus, communis et facilis, sed crudelis, personarum acceptor et difficilis. Sub islo disciplina militum cito deterioratur;