Latin
5.8.1 to 5.8.25
Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola 5.8.1-25
Unproofread scanNot analysed yet
Movet adhuc, quoniam si una est natura Christi, aut ubique diffusa est, aut localis: si ubique diffusa, quare verba symboli sic recitamus: Tertia die a mortuis resurrexit, ascendit in cælos, sedet ad dexteram Patris? Qui respondebit mihi, si ubique diffusa est natura Christi, quomodo ascendit in coelos? si ubique diffusa est, quomodo specialiter de ea dicitur: Sedet ad dexteram Patris? Sed si localis est, certe sapientia Dei, quæ est Christus (1 Cor. i, 24), attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1). Et ubi cst quod recedens a discipulis suis secundum præsentiam carnis, Ecce ego, ait, vobiscum sum usque ad consummationem sæculi (Matth. XXVIII, 20)? Erubescamus ergo duas negare naturas, ut in uno Christo appareat quæ natura sit aequalis Patri, quæ minor Patrc; quæ passibilis, quæ impassibilis; quæ visibilis, quæ invisibilis; quæ ubi. que diffusa, quæ localis; dum tamen unus sit Christus, et æqualis ct minor, et impassibilis et passibilis, ct invisibilis et visibilis, ct ubique diffusus et localis: totus aequalis, non totum æqualis? totus minor, non totum minor; totus invisibilis, impassibilis, ubique diffusus, sed non totum. Hic vero si requiras, quid est totum Christus? respondeo; Verbum Dei, anima rationalis et caro. S. ve enim Verbum dicas, totus est Christus, sed non totum, nisi adhibeas animam rationalem et corpus. Sive animam rationalem dicas, totus est Christus, sed non totum, nisi adhibeas Verbum et carnem. Sive carnem dicas, tolus est Christus, sed non totum, nisi adhibeas Verbum et animam rationalem. Totus ergo Christus ubique est secundum Verbum, sed non totum ubique est; quia non est ubique anima rationalis et caro, cum quibus est totum. Totus Christus apud inferos fuit secundum animam rationalem, sed non totum, quia caro ibi non fUit, cum qua est totum.