Latin
5.8.26 to 5.8.36
Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola 5.8.26-36
Unproofread scanNot analysed yet
Totus Cbristus in sepulcro fuit secundum carnem, sed non totum, quia anima rationalis ibi non fuit, cum qua est tolum: Verbum tamen Dei et cin anima sua apud inferos, et cum carne sua in sepulero fuit, quia naturaliter ubique diffusum, nec animæ suæ nec carni suæ aliquando defuit. Sive igitur Verbum, sive anima ratio-alis, sive caro significetur, totus Christus significatur, sed non tomum. Ncq e enim erit tutum, nisi simul Verbum, anima rationalis et caro. Quare aulem Verbum totus Christus, et anima rationalis totus Christus, et caro totus Christus, nisi quia una est Verbi, animæ rationalis carnisquc persona? Quare iterum Verbum sine anima rationali et carne non totum Christus; aut anima rationalis el carosine Verbo non totum Christus, nisi quia alia est Verbi, alia rationalis animae carnisque natura? illa divina, Ista humana? illa simplex, ista composita? cum tamen una ipsa Christi persona, quæ duas, divinam et humanam, id est simplicem et compositam, videtur adunare substantias, non sit composita, sed in singulis simplex, et in utrisque simplex; et ita simplex, sicut fuit antequam in sua unitate susciperet humanam naturam; ut haberet deinceps substantias duas, unam (sicut diximus) simplicem, aliam vero compositam.