Latin
1.1 to 1.6
Fulgentius, Expositio Sermonum Antiquorum 1.1-6
Not analysed yet
Ne de tuorum praeceptorum, domine, serie nostra quicquam curtasse inoboedientia putaretur, libellum etiam quem de abstrusis sermonibus impertiri iussisti, in quantum memoriae enteca subrogare potuit absolutum retribui, non faleratis sermonum studentes spumis quam rerum manifestationibus dantes operam lucidandis. 1. [Quid sit sandapila.] Sandapilam antiqui dici uoluerunt feretrum mortuorum, id est loculum, non in. quo nobilium corpora, sed in quo plebeiorum atque damnatorum cadauera portabantur, sicut Stesimbrotus Tasius de morte Policratis regis Samiorum descripsit dicens: 'Posteaquam de cruce depositus, sandapila etiam deportatus est'. 2. [Quid sit uispillo.] Uispillones dicti sunt baiules, quamuis Antidamas Eracleopolites uispillones dixerit nudatores cadauerum, sicut in historia Alexandri Macedonis scripsit dicens: 'Plus quam trecentos cadauerum uispillones repperiens crucibus fixit'. Tamen Mnaseas scribit in Europae libro Apollinem, posteaquam a Ioue uictus atque interfectus est, a uispillonibus ad sepulturam delatus est. 3. [Quid sit pollinctor.] Pollinctores dicti sunt qui funera morientia accurant; unde et Plautus in Menecmi comoedia ait: 'Sicut pollinctor dixit qui eum pollinxerat'. Pollinctores dicti sunt quasi pollutorum unctores, id est cadauerum curatores, unde et Apuleius in Ermagora ait: 'Pollincto eius funere domuitionem paramus'. 4. [Quid sint manales lapides.] Labeo qui disciplinas Etruscas Tagetis et Bacitidis quindecim uoluminibus explanauit, ita ait: 'Fibrae iecoris sandaracei coloris dum fuerint, manales tunc uerrere opus est petras', id est quas solebant antiqui in modum cilindrorum per limites trahere pro pluuiae commutandam inopiam. 5. [Quid sint neferendi sues.] Diofontus Lacedemonius, qui de sacris deorum scripsit, ait aput Athenas Marti solere sacrificare sacrum quod ecatonpefoneuma appellatur; si quis enim centum hostes interfecisset, Marti de homine sacrificabat aput insulam Blennon, quod sacrificatum est a duobus Cretensibus et uno Locro, id est Timne Cortiniensi, �Proculo Locro, sicut Solicrates scribit. Sed posteaquam hoc Atheniensibus displicuit, coeperunt offerre porcum castratum quem neferendum uocabant, id est quasi sine renibus. Et aput Romanos Uarro scribit Sitium Dentatum centies et uicies pugnasse singulari certamine, cicatrices habere econtra quadraginta quinque, pos tergum nullam, coronas accepisse uiginti sex, armillas centum quadraginta; et istum primum sacrum fecisse Marti.