Latin
1.7 to 1.13
Fulgentius, Expositio Sermonum Antiquorum 1.7-13
Not analysed yet
6. [Quid sint ambignae oues.] Bebius Macer, qui fastalia sacrorum scripsit, ait Iunoni eas quae geminos parerent oues sacrificare cum duobus agnis altrinsecus religatis; quas oues ambignas uocari quasi ex utraque parte agnos habentes. 7. [Quid sint suggrundaria.] Priori tempore suggrundaria antiqui dicebant sepulchra infantium qui necdum quadraginta dies implessent, quia nec busta dici poterant, quia ossa quae conburerentur non erant, nec tanta inmanitas cadaueris quae locum tumisceret; unde et Rutilius Geminus in Astianactis tragoedia ait: 'Melius suggrundarium miser quereris quam sepulchrum'. 8. [Quid sit silicernius.] Silicernios dici uoluerunt senes iam incuruos quasi iam sepulchrorum suorum silices cernentes; unde et Cincius Alimentus in historia de Gorgia Leontino scribit dicens: 'Qui dum iam silicernius finem sui temporis expectaret, etsi morti non potuit, tamen infirmitatibus exultauit'. 9. [Quid sint aruales fratres.] Acca Laurentina Romuli nutrix consueuerat pro agris semel in anno sacrificare cum duodecim filiis suis sacrificium praecedentibus; unde dum unus mortuus esset, propter nutricis gratiam Romulus in uicem defuncti se succedere pollicetur; unde et ritus processit cum XII iam deinceps sacrificare et aruales dici fratres, sicut Rutilius Geminus in libris pontificalibus memorat. 10. [Quid sint iniuges boues.] Manilius Crestus inlibro quem de deorum himnis scribit ait Mineruae iniuges boues sacrificare, id est iugum numquam ferentes, illa uidelicet causa, quod et uirginitas iugum nesciat maritale et uirtus numquam sit iugo prementi subiecta. 11. [Quid sint semones.] Semones dici uoluerunt deos quos nec caelo dignos ascriberent ob meriti paupertatem, sicut sunt Priapus, Epona, Uertumnus, nec terrenos eos deputare uellent pro gratiae ueneratione, sicut Uarro in mistagogorum libro ait: 'Semoneque inferius derelicto deum depinnato orationis attollam alloquio'. 12. [Quid sit blatterare.] Pacuuius in Seudone comedia inducit Sceparnum seruum ancillae dicentem: 'Ni ego te blatterantem aspicerem, his mintium iudicassem'; blatterare enim quasi uerba trepidantia metu balbutire dixerunt.