Latin
Lines 1.14-1.29
Fulgentius, Expositio Virgilianae 1.14-29
Not analysed yet
'Porta aduersa ingens solidoque adamante colomnae,
uis ut nulla uirum, non ipsi excindere ferro
caelicolae ualeant, stat ferrea turris ad auras',
uide quam euidentem superbiae atque tumoris imaginem designauimus. Cui etiam turri ideo adamantinas colomnas addidimus, quia hoc genus lapidis indomabile est, sicut etiam in Greco absolues; superbiam enim nec diuinus timor nec humana uirtus nec famae reuocat uerecundia; 'ferrea' uero 'turris ad auras' elatio erecta et incuruabilis dicitur. Sed elationem quis seruat nisi Tisifone, hoc est furibunda uox. At uero quod diximus: 'Quinquaginta atris inmanis hiatibus ydra seuior', illut nihilominus designauimus, quia deterior in superborum corde est tumoris inflatio quam in ore uentosa iactatio; nam illud quod diximus: 'Tartarus ipse bis patetinpraeceps tantum', considera plenum superbiae meritum; poena enim superbiae deiectio est; quanto enim elatus contemnit, tanto sprebilitatis deiectione torquetur; ergo exaltatus quis in superbia duplum eliditur. Unde et Porfirius in epigrammate ait:
'Auxilium fortuna tibi, res perfida, Quinte,
et tulit in fronte grande supercilium;
haut aliud credam, puteum puto te quoque, Quinte:
quanto altus magis es, tam mage despiceris.
Denique ibi etiam Gigantas uidet et Ixionem et Salmoneum, omnes superbiae poena damnatos, nec non et Tantalum; Tantalus enim Grece quasi teantelon, id est uisionem uolens; omnis enim auaritia ieiuna fruendi usu solae uisionis imagine pascitur. Sed his locis iudex Radamantus Gnosius ponitur; Radamantum enim Grece quasi tarematadamonta, id est uerbum domantem, gnoso enim sentire dicitur: ergo qui uerborum impetum dominari scit, hic superbiae et damnator est et contemptor. Denique Aeneas hoc strepitu terretur, uir enim pius superbiae uoces et malorum poenas effugit ac pauescit. Deinde ramum aureum postibus deuotis infigit et ita Elisium ingreditur, quo clareat, dum perfectionem omisso iam labore discendi ��memoriae quae in cerebro est sicut in postibus perpetue infigenda. Elisium ingreditur campum �elisis enim Grece resolutio dicitur �id est feriatam uitampost magistrianum timorem. Sicut enim inferni Proserpina regina est, ita scientiae regina memoria est, quaein elisis proserpens dominatur perenniter mentibus. Huic ergo doctrinae aureum ramulum dedicatur; de qua memoria Cicero dicere solitus erat tesaurum scientiae. Sed in Elisiis campis primum Museum uidet, quasi Musarum donum, excelsiorem omnibus, qui ei etiam patrem ostendit Anchisen et Letheum fluuium, patrem scilicet ad tenendum grauitatis morem, Letheum uero ad obliuiscendam pueritiae leuitatem. Denique ipsum nomen Anchisae considera; Anchises enim Grece quasi ano scenon, id est patrium habitans; unus Deus enim pater, rex omnium, solus habitans in excelsis, qui quidem scientiae dono monstrante conspicitur. Nam et uide quid filium docet: