Latin
Lines 1.21-1.35
Fulgentius, Expositio Virgilianae 1.21-35
Not analysed yet
'Principio caelum ac terram camposque liquentes
lucentemque globum lunae Titaniaque astra'.
Uides ergo quia sicut Deum creatorem oportuit et de secretis naturae mysteriis docet et reduces iterum animasiterum de uita demonstrans et futura ostendit'. Ad haec ego: O uatum Latialis autenta, itane tuum clarissimum ingenium tam stultae defensionis fuscare debuisti caligine? Tune ille qui dudum in bucolicis mystice persecutus dixeras:
'Iam redit et uirgo, redeunt Saturnia regna;
iam noua progenies caelo promittitur alto',
nunc uero dormitanti ingenio Academicum quippiam stertens ais: 'Sublimes animas iterumque ad tarda reuerti corpora'. Numquidnam oportuerat te inter tanta dulcia poma mora etiam ponere tuaeque luculentae sapientiae funalia caligare? Ad haec ille subridens: 'Si, inquit, inter tantas Stoicas ueritates aliquid etiam Epicureum non desipissem, paganus non essem; nullo enim omnia uera nosse contingit nisi uobis, quibus sol ueritatis inluxit. Neque enim hoc pacto in tuis libris conductus narrator accessi, ut id quod sentire me oportuerat, disputarem et non ea potius quae senseram lucidarem. Audi ergo quae restant. In septimo uero Caieta nutrice sepulta, id est magistriani timoris proiecta grauidine �unde et Caieta dicta est quasi coactrix aetatis; nam et aput antiquos caiatio dicebatur puerilis cedes; unde et Plautus in Cistolaria comedia ait: 'Quid tu amicam times ne te manuleo caiiet?' ; nam euidenter monstratur quia in modum disciplinae posita est, dum diximus: 'Aeternam moriens famam Caieta dedisti'; disciplina doctrinae quamuis studendo desciscat, aeternum tamen memoriae semen hereditat. Ergo pedagogantis suspectione sepulta ad desideratam olim peruenitur Ausoniam, id est ad boni crementa, quo omnis sapientum uoluntas auida alacritate festinat, �Ausonia enim apo tu ausenin, id est cremento �siue etiam quod usque in hac aetate crementa sint corporum. Denique tunc et uxorem petit Lauiniam, id est laborum uiam; ab hac enim aetate unusqui(ui)s suis utilitatum emolumentis laborum asciscit suffragia; unde et filia Latini dicta est, nepus Cauni; Latinus enim quasi a latitando dictus, quod omnis labor diuersis in locis latitet, unde et Latona dicta est Luna quod nunc superna celet, nunc inferiora, nunc uniformis latitet; Caunus uero id est quasi camnonus, id est laborans sensus. Nam et Maricam nimpham ducit quasi mericam, id est cogitationem; unde et Homerus ait: STETHESSINLASIOISI DIANDICHA MERMERIKSEN. Deinde in octauo Euandri auxilium petit; Euandros enim Grece bonus uir dicitur. Ergo iam perfectio uirilis humanae bonitatis societatem inquirit, a qua bonitatis uirtutes, id est Herculis gloriam, audit, quemadmodum Cacum occiderit, quod nos Latine malum dicimus. Deinde arma Uulcania, id est igniti sensus munimina aduersus omnem malitiae temptamentum induitur; Uulcanus enim quasi bulencauton, id est ardens consilium, dicimus. Ideo illic etiam omnes Romanorum depictae uirtutes sunt, quod in sapientiae consulto munimine felicitates omnes aut conueniunt aut praeuidentur; bene enim agere futurae bonitatis est seminarium; siue etiam is qui bene agit bona sibi fiducialiter repromittit. Ergo sapientia et bona seminat et bona sperat. In nono uero ipsis armis adiutus contra Turnum pugnat; Turnus enim Grece quasi turosnus dicitur, id est furibundus sensus; contra omnem enim furiam sapientiae atque ingenii arma reluptant; unde et Homerus ait: MACHESEKS(EGAGE THOURON AREA). Exhinc etiam Mezentium contemtorem deorum interficit; Deus enim omnia bona fieri et praestat et imperat, sed animus qui est in corpore medius contemnendo bona non complet reluptatque bonis inlesione sua. Cuius ausus ledentes quasi Lausum filium eius uir sapiens interimit; dehinc ipsum animum uincit. Nam quis amicus Turni esse dicitur? Nihilominus Messapus, quasi misonepos quod nos Latine orrens sermonem dicimus; unde et Euripides in tragoedia Figeniae ait: OUCH ESTIN(OUDEN DEINON OD EIPEINEPOS). Superans ergo Messapum uictor tunc demum trutanae aequa lance, morum grauitate, ponderatur ac disponitur. Deinde Iuturna bello discedere praecipitur, quae currum etiam fratris regebat; Iuturna enim in modum perniciei ponitur quod diuturne permaneat. Ergo furibundae mentis pernicies soror est; currum uero eius quod regit et eum de morte protelat, certe, pernicies quod furorem diu producere nouit ne finiatur; nam primum aurigam Metiscum habuit; metiscos enim Greee est ebriosus, ut primum furiam animi ebrietas ducit, dehinc pernicies ad protelandum accedat. Ideo et ipsa inmortalis dicitur, Turnus uero mortalis dicitur; furor enim animi cito finitur, pernicies uero diuturna perseuerat. Ideo et currum eius circumagit, id est in longum tempus protelat; rotae enim in modum temporis ponuntur; unde et Fortuna rotamferre dicitur, id est temporis uolubilitatem.