Latin
Cap. XLI
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 105
Unproofread scanNot analysed yet
Omnes autem, qui ibi scripserunt, vbi folia viridia habentur, testantur quòd succus foliorum plantae exhibitu celerrimè sanat; &semper soluit aluum. Ideò non male faciunt, qui continuatis per pharmacum factis expurgationibus, dum bibitur decoctum, sanant aegros, licet quidam dicant, quòd impeditur actio ligni, imo cum nos habeamus lignum viride, bo num erit admisceri aliquid, propterea Empirici decoctum Guaiaci miscent cum vacuantibus. Praeterea Mattheolus, Brasau. exhibent quoddam genus vini cum ligno hoc, sed de his aliàs. aliqui sunt qui exprimunt ex teneris germinibus succum, Hispani aliquando syr. deferunt. Alij contendunt in radice efficacissimam adesse vim, &ita decoctum parant, alij vtuntur tantùm cortice, &sunt Empirici nostrorum temporum. Bonus est vsus, sed potior ligni. Ego credo maiorem vim inesse ligno; quoniam ego video quòd in omnibus fermè vegetantibus facultas po tissia solet reperiri in humido radicali, &vnctuoso, quod reperitur in eo, quod oleum appellamus, cumque in ligno copiosum contineatur hoc oleum, ergo copiosior vis in illo, quàm in alio, illa expurgant magis, quia recentia sunt; si haberemus lignum recens idem faceret. praeterea in vsu ligni si vnctuosum lignum capimus citius intentum assequimur, ergo vires in oleosa substantia continentur. Reperitur etiam vis in radicibus, sed hae plurimo scatent excremento, quia terrae infixa, &ex his pabulum non adhuc ita benè digestum sicut in ramis attrahitur. Vtamur ergo ligno. al Quale lignum sit eligendum. Cap. XLIIII. ICVM igitur constitutum sit ex ligno vsum pręstan