Latin
Cap. XLI
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 106
Unproofread scanNot analysed yet
tissimum, necessarium est, vt veniamus ad modum tendi ligno, in quo haec obseruare debetis, primùm quale lignum, &qualis cortex eligendus, secundò raeparationem, tertiò modum exhibendi, quartò rationem victus in exhibendo ligno. Primùm ad ele ctionem non est dubitandum, quòd debemus praestantius eligere, &est palus sanctus, vel lignum san ctum, hoc est flauum pingue, nullam nigredinem habens. si hoc habere non possumus accipiamus Gua iacum, cuius maior est copia. In vnaquaque autem specie mediocre praestantius est. Nos habere possu mus ex antiqua, mediocri, &iuuenescente arbore. Mediocre lignum erit, quod non erit totum nigrum, nec maiori ex parte album, non tenue, non crassum. ego eligo mediocre, quia magis viget vnctuositas in mediocri, quàm in senescente. In iuuenescente, quanuis maior sit, est tamen excrementosa. Praeterea debemus pręstantissimum eligere ratione morbi. in valentissimo valentissimum eligimus, vt si affectus anueteratus capimus palum sanctum mediocrem. si mitis morbus possumus mitiori ligno vti in genere, &etiam in specie. Praeterea habenda ratio aetatis: nam in sene vtimur senescente planta in robusto mediocri. Quartò pro tempestatibus anni solemus eligere lignum, in frigida enim vt potè hieme, calidiori, acrio ra, &amariori, (hoc autem sensu percipimus) aestate vtemur minus acri, &minimus amaro, vel ex ve teri, vel iuuenescente arbore. Quae autem sunt no tae vt nos perfectum habeamus? Eligimus semper ex vetusta arbore Gualaci; quod habeat magnam quan titatem nigri, sit crassissimum, cortex sit crassus, &