Latin
GABRIE
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 107
Unproofread scanNot analysed yet
GABRIE ita haerens ligno, vt vix ferto separari possit, "ies videtis corticem facilè separari à ligno (quoniam maceratum est lignum aqua salsa) pessimum est. in mediocri ligno, mediocria sint omnia. Sed curetis, vt abradatur portiuncula ligni, &inter abradendum si non percipitis odorem ligni dicatis esse vetustissimum, vel corruptum. Tertium signum est, vt dum abraditur pingue videatur, ita vt prae pinguedine sco bina gliscat. Quartò gustetis rasuram, &si mordicat statim fauces, &postea amaritudinem sentiatis pręstans est. Pręterea admoueatis scobinam, vel serra, si lignum habet poros manifestos, &dum limamus appa rent foramina parua, &superficies non remanet aequa lis, &plena, pessimum est; hinc decoctum clarum fit, non amarum, non acre. Addatis quod sit valdè pon derosum. Praeterea non habeat in parte albedinem, quae non inclinet in pullum collorem, &recurrentes venae per partem albam non sint nigrae, sed sub riuentes liuore infectae, quia secus esset corruptionis inditium. Experimentum demum ligni est vt abradamus, rasum coquamus. si decoctum turbulentum, valdè amarum est, &acre, bonum est. Corticis notae sunt primum vt sit ex mediocri, vel antiqua arbore, ma lus cortex ex tenuiori ramo; cognoscimus autem si ex arbore annosa sit, vel mediocri, quia habet frustra ma gna, &canales nimium patentes, secundò requiritur, vt cortex sit valdè crassus; tertiò vt sit valde durus; quartò vt interna superficie videatur veluti niger cinericio insperso colore. Talis color est color praestantis corticis, si frangatur videtur niger, at non vt Ebenus. ista sunt corticis optimi indicia. sed notate vnum. Superioribus annis Hispani detulere cor ticem, qui erat similis in exteriori, &interiori parte cortici Guaiaci, sed cortex hic non videbatur vestire plantam maiorem, quàm quae duobus digitis simul iunctis comprimi possit; Hic cortex ita excitat, vt ad tabem homines reducat, &propterea Venetijs, Florentiae, &Ianuae fuit interdictus, &dubito ne cum cortice bono misceatur; Timete ergo illum diabolicum corticem, &abigite etiam corticem tenuioris Gua iaci cum eo, si canalis est angustus expellite, &non dubitate Guaiaci bonum corticem ex tenui trunco proicere, vt aegros vestros tutò, &sine noxa sanetis. istae sunt notae, quibus nos debemus huiusmodi corticem eligere. Iam ad praeparationem ipsam descendamus. De praeparatione ligni.