Latin
Cap. LII
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 120
Unproofread scanNot analysed yet
Sed duo sunt symptomata re bellia, quae si remanent, non sperate sanationem: sunt quaedam cicatrices callosae durae, credo quòd bottoines vulgò dictos habeatis; sunt illae cicatrices veluti bottones &nisi ad vltimam sanitatem biberit aeger semper periculum imminet recidiuae. Alterum est Gonorea Gallica, quae si decocto, vel alio medicamento non cessat (de quo loquar infra) seruatur etiam morbus. Ideò facite post 40. dies vt bibat syru. vnum. De hora exhibendi syr. &de seruandis. Cap. LIII. AD horas verò exhibendi decocti accedentes, dieamus; Medici exhibent matutinum ante prandium per 4. horas, vespertinum ante coenam per 3. vel 4. horas post prandium, si autem euenerit, quòd non exhibeamus, nisi vnum syrupum matutina hora, non est tanta habenda ratio, Addatis quòd semper syr. debet bibi valdè calidus, vt cieat sudorem. secundò debet bibi ab aegroto declinante in lecto. ebibito syrupo solent aegri superdormire, &hoc tentandum est, vt citius concoquatur, &diffundatur per habitum: sunt qui mandant cooperiendum caput, at de hoc dicam postea. De ijs, quae vitanda sunt. Cap. LIIII. SED debet vitari Venus potissimum quando exhi