Latin
Cap. LII
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 121
Unproofread scanNot analysed yet
betur decoctum, sunt qui semel vtentes Venere non sanantur, sunt diabolicae Ancillae, Venereae, excitantes desiderij igniculos, dum decoctum prębent, fugi te has, propellite extra domos. secundo fugienda est ani mi excruciatio. sed fugiendus lusus cartarum, interdicatis vestris aegris lusum hunc: haec enim mercatura est cum fraude maxima. De corrigendis. Cap. LV. ALIQVOT etiam sunt corrigenda, &primùm Nausea quaedam superuenire solet, ex qua interdici tur potus aegris; huic occurrimus, si suauia cum decocto admiscemus, &hoc est Iuleb, quod primis die bus cum eo infundimus. Aliqui praediti calido ventriculo nauseant, ideò paremus decoctum in aqua frigida sunci, vel cicorij, praeterea dilutum dandum est decoctum. Aliqui panem biscoctum comedere non possunt, his occurrimus dando panem communem: pręterea solent succedere dolores accerimi post. 4. vel 8. diem vsque ad 15. his duabus rationibus mederi solemus, altera hortando aegrum, vt patienter ferat, quoniam haec est natura ligni, &quamprimum cessat, altera fouendo partes, &inungendo, hoc autem dicam fusius, quum de dolore loquar. Suecedit etiam suppressio alui, &tunc lassitudinem percipit aeger, huic clisteribus occurrimus alternis diebus. sunt qui abhorent clysteres, his semel in die exhibemus syr. cum duabus vnc. mellis rosacei; &si erit homo, qui non poterit detergia melle ros. communi, admiscemus mellis ros. sul. vnc. 1. aliqui pillulam ex aloe praebent, sed mihi placet mel. Aliquando superuenit deliquium animi, &hoc post 24. dies accidere solet ratione tenuis victus, ideò concedatis ouum quotidie matutina, &vespertina hora, aliquando offulam panis infusam vino obtuli.