Latin
Cap. LVI
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 122-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. LVI. IAM transeo ad id, quod ad excrementa pertinet, &Not. quòd duo sunt genera excrementorum, quorum habenda ratio, vnum est siccum de quo locutus sum s. seces. secundum genus eorum, quae solent expurgare corpus tria continet, interea enim per lotium, interea per sudorem, interea per pharmacum educitur, &quanuis non sit necessarium, vt materia expurgetur, sed vt alteretur viscus, tamen bonum est, si fiat per lotium, optimum quidem sed nullus Medicus illam viam tentauit, quoniam quanuis expurgatio bona, tamen non tentandum deferri materias calidas ad renes, &eo minus si adsit gonorea, quia tunc proritabitur; &plus sequetur incommodi, quàm vtilitatis, per sudorem autem sunt solliciti Me dici, quum excitatur sudor copiosus semper solui IDITOT tur morbus; vnde aliqui iuuant hanc vacuationem simplicissimo modo, vt aeger tegatur panis, vt sit in le cto calido; &calidum bibat syr. alijs caput operiunt, sed in hoc est difficultas, laudo in his, in quibus caput non aestuat, &in quibus pustulae luxuriant, &defluuium timetur, Alij accipiunt panem calidum ex surno, &apponunt ad dorsum, &latera aegrotan tis, vt percepto calore humido facilius sudent. Non placet, quia inficitur panis, estque mala ratio. Alij laterem calidum inspersum vino obuolutum panno linteo ad pedes ponunt.