Latin
Cap. LII
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 122
Unproofread scanNot analysed yet
sed aegri aliquando concidere solent, quia non nutriuntur, vel quia biscoctus panis paucus, tunc ouo exhibito vel pane in vino occurrimus, vt dictum; at si ventriculus non concoquit panem biscoctum tunc date con munem. Cognoscetis autem hoc, quia quando datis pharmacum cum eo educitur insignis quantitas decocti fului, sublutei, turbidi cum qua supernatant micae, &frustula panis integra, in eo casu occurratis huic symptomati, &date panem purum, &minorem decocti portionem, quam si cum Iuleb miscebitis me lius erit. Haec sunt symptomata, atque eorum correctio: iam ad excrementa transeamus. De excrementis.