Latin
GALLICO
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 147
Unproofread scanNot analysed yet
GALLICO. mulieres quae libras eius biberunt, vt abortum face rent, &noxa. Ego exhibeo in vermibus puerorum, &nullum parit symptoma, solùm necantur vermes. ex hoc credatis, quòd est occulta intima vis, huius medicamenti. Est aliud notandum quòd solent Em pirici (postquam aliquem per sex dies inunxerunt &non succedunt syptomata) addere maiorem quan titatem argenti viui, nunc vnc. 1. nunc ij. &ad placitum est hoc, &sine noxa fieri contingit. Cum superuenerint symptomata cessate ab vnctione, Horum autem symptomatum quaedam frequentia sunt; quędam rara. Saepe accidit, vt inuncti homines habeant palatum inflatum, &excoriatum, linguam crassam; loqui non possunt, non deglutire, dolet lingua intol derabiliter, quia maxima fit inflammatio, ad haec suc cedit tanta copia saniei, vt vix tantùm expuere possint, dentes omnes labant, vacillant, suo dimouentur doco, &sordes tanta colligitur circa os, vt non apareant, &saepe, ac saepius concidant. Medicamentum sua natura, veluti auis volat ad palatum, In eo casu instituatis victus rationem facile concoquibilem, con rusum scilicet ex carnibus delicatis, vinum subdulce sit, fercula ex iure satis pleno, vel ex pane; &ita copio se alimus, quoniam insignis fit euacuatio, aliquando enim 7. 8. &10. vnc. humiditatis expuunt per spatium 6. 7. 8. 10. &aliquando 20. dierum. Secundò opus est, vt videamus, an praetermodum intumeat lingua, oportet enim (si hoc est) ad reuellentia deuenire. Ego timebam aliàs secare venam, vidi tamen suffocari ho mines ratione tumoris, imponebam cucurbitulas, postea ausus sum secare, &bene successit. secui venam Capitalem, &non cessauit fluxus ad palatum materiae malae, sed solùm sanguinis, qui currit cum illa materia, &facit illam inflammationem, retrahitur sanguis, cessat tumor, &inflammatio, &non retrahi cur materia, &ratio est, quia colluuies illa sequitur ydrargyron collectum in illis partibus: nam cum inpit