Latin
BABRIELIS
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 148
Unproofread scanNot analysed yet
BABRIELIS cipit in calescere materia euaporat, &agitatur ad par tes superiores, Patet hoc. Nam illi qui faciunt bagatellas. solent anulum formare, vel aereum, vel argenteum, qui excauatus impletur argento viuo, &ponunt supra carbones, quum incalescit saltat, per spa tium quartae partis horae, &hoc fit ratione Hydrargyri, qui agitatus requirit exitum ad superiora, &cum sit corpus ponderosum exagitat anuium; non ta men totus explendus anulus sed dimidia pars: praeterea colligatis etiam ex hoc, quando in agro Vincen tino faciunt Malgama; in illis enim montibus in quibus argentum effoditur, aliquando pauca est materia argenti, admixti sunt lapides. Recipiunt metallum illud, &moliunt molendino, veluti farinam, postea puluerem cum lotio. aqua salita, &argento viuo red dunt in pastam, quàm abluunt; tota materia lapidea egreditur; &remanet in fundo catini argentum viui cum argento. Haec aliquando panno colant, sed sae pe non succedit, quia aliquando Malgama tostum factum est; tunc accipiunt bocciam vitream, &impo nunt capitellum vitreum ad destillandum ad ignem, ascendet argentum viuum, &per narem descendit. Ita sublimatur hoc medicamentum in corpore humano egrediens per palatum nostrum; ideò cum medicamen tum petat palatum secum fert colluuiem mali, Praeterea solemus vti frictionibus, cucurbitulas parare scarificatas, &vltimò ad localia venire, quae cohibeant fluxionem, detergant materiam, &moderate siccent. Ad corrigenda symptomata. Cap. LXXVII. OBSERVANDVM quinetiam est, vt (quantum fieri possit extrahamus Hydrargyron imbibitum in palato, &dentibus, &est, vt aeger seruet anulum arg vinum aureum in ore, vel numum aureum purum vetulium, à palato, et &bis, &ter extrahetis plenum argento viuo, Cum dentibus. idetis aureum imbutum arg. viu, accipite tunc carbones non admodum flagrantes in quibus anulum proicite, &hydrarg euanescet; &iterum frigefactus aureus aut nummus, aut anulus ori imponitur.