Latin
Cap. XCIII
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 217
Unproofread scanNot analysed yet
ex his quaedam integrae, quaedam rimosae, non sunt valdè dolorosae, nisi valdè fricentur, aliquando etiam si, excoriantur dolorem non pariunt, at maior pars nihil sub se conuinet, &praecipue, quae nascuntur in capi te rotundae sunt, crustamque habent tenuem: quoties ego video pustulas istas in capite, aut rhagades in manibus inditium certam profero Gallici, caetera signa fallunt nos, haec certissima sunt. Et quoniam sunt aliqui habentes hepar calidum, qui continuatam habent euaporationem à ventriculo, &hepate in caput, ideò possent aliqui decipis ideò notate distin ctionem inter has, &Gallica pustulas, fricate vtraque, &auseratis squamam supererescentem, postea dimitte aegrum, vt quiescat per spatium duarum, vel trium dierum, &non tangat pustulam si crescet, ffiet matur, siue poenitus deleta remaneat, tunc est signum non esse Gallicam, si est Gallica post tertiam die in eodem statu, in quo erat reperietis, &difficiliter mouebitur. Causae istarum pustularum sunt abundantiae humorum, si est biliosus semper est mixtus cum melancolico, &pituitoso viscido. huiusmodi materia partim transmittitur, partim in loco nascitur: quoniam praecipua loca habent à me explicata. ergo loca illa concurrunt ad generationem harum pustularum: tamen maiori ex parte ex fluxione sunt, &qualis fluxerit materia, talem colorem pustula, &sanies contrahit. Curatio istarum est. primò, vt sanetur hepar, &simul, &semel pustulae; aliter autem cu ramus pustulas oris, aliter reliqui corporis. primum verò medicamentum est aqua plantag. in qua decoctum à lignum indicum, &os abluimus, vtimur Guaiaco ad siccandum, plantaginis aqua ad extinguendam inflammationem: si dolor, &inflammatio magna sunt decoctum Guaiaci cum lacte miscemus. si maior inflammatio aqua plantaginis, &lacte abluimus, aliquando aqua ordeacea cum fol. rubi, &rosarum. circa sedem. solemus sanare decocto Guaiaci madendo linteolo bis, &ter, &quater in die. aliquando opus est refrigerantibus, &siccantibus, &sic madefacimus linteolum in aqua plantag. solan. &ros. tertiò solemus accipere vngu. isid. &diapompholig. equis portionibus, &imponimus faeliciter. Sed non ita breuiter sanatur affectus, sępe non caedunt medicamentis his, ideò ad robustiora venimus, &hoc peculiari vtor. aqua scilicet aluminosa magistrali.