Latin
Cap. XCIII
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 218
Unproofread scanNot analysed yet
sed quia hanc aquam pollicitus sum describere, ideò eam vobis communicare intendo. Recipe aquarum plan tag. aqua ros. an. lib. 1. aluminis rocchae, argenti sublimati an. drac. ij. accipimus sublimatum, &alumen, &terimus. deinde locamus aquam in phiala vitrea, in illo vase, quo vtimur ad decoquendam aquam, quae dicuntur inghistare di acqua cotta. ponimus vas in carbonibus accensis supra craticulam ferream, &bul liat ad medietatis consumptionem, postea reponimus per spacium quinque dierum, vt desideat sublimatum, &fex aluminis &omnium, &postea extrahimus aquam limpidissimam, quam seruamus in vase vitreo. voco aquam aluminis, ne deterreantur aegri. appello magistralem, ne seplasiarij misceant aquam cum alum, &dicant vobis esse aquam aluminis. Vtimur igitur aqua ista, sed non simplici, quoniam erodit. contemperamus nunc duplici quantitate rosaceae nunc triplici, nunc quatruplici, &si non rasaceae, pli taginis, vel solani. hoc quidem verum est, quòd an pustulis ani solemus vti pura aqua ista, &in verrucis priapi etiam pura vtimur. in pustulis ani, quando videmus supercrescentem pustulam, veluti carnucu lam. in ore nunquam pura vtimur, nisi casu detectum esset os vt dicam suo loco. sed nunquam frustratus sum ab opera istius aquae in pustulis autem faciei, &capitis primò solemus recurrere ad remedium communILITE